PL 158, col. 1083

Epistolae (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non quilibet et flos pari rosae fragrat odore, etiamsi non
dispari fallat rubore. Valete.
EPISTOLA XVII. AD GUILLELMUM ET ROGERIUM. Suarum orationum communionem pollicetur.
Dominis et fratribus suis sponte diligentibus, et
merito dilectis GUILLELMO et ROGERIO, frater ANSELMUS
salutem.
Dominus et amicus noster Ermerus, postquam
Roma rediit, vestram mihi postulationem, ut vestri
memor in orationibus meis essem, tanta supplicatione
retulit, ut et pudor me cogeret dare quod
tam obnixe petebatur, et conscientia prohiberet, quoniam
non erat in me quod sperabatur. Cum igitur
et libenter et verecunde plenius concessissem quod

prius quoque faciebam, vestrae erga Deum devotionis
et erga me dilectionis per alios mihi sinceritate
jam cognita, non minori aliquanto tempore post
idem amicus noster et vester poposcit instantia, quatenus
hoc vobis nostra testaretur epistola. Superna
igitur annuente clementia, me pro vobis oraturum promitto,
et si quid boni divinus in me respectus operatur,
ejus vos mecum pariter participes in vera charitate
promitto; sed utrum vobis profuturum sit, illi
a quo omne bonum est, committo. Munus autem
charitatis vobis peragentes, quod ex nobis est, humiliter
petimus ut id ipsum nobis persolvatis quod
ex vobis est. His itaque concessis, quae si vobis profutura
sint, conscius mihi meorum meritorum ignoro:
ea vos, ut charissimos amicos et fratres, admoneo,

quae sicut noxia, si negligantur, ita salubria, si observentur,
non dubito. Ad hoc solum, dilectissimi,
discite, ut veritatis, quae Christus est, possitis esse
capaces; et sic vivite, ut Christi, qui veritas est,
probetis vos esse velle sequaces. Domnum Lambertum
magistrum vestrum (quem cunctis amabilem et
ingenii sinceritate, et morum probitate plurimorum
didici relatione) qui me salutare, et ut pro eo orem,
rogare dignatus est, per clericum ab illis partibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.