PL 158, col. 147

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sed quod quanto majus, tanto melius est aut
dignius, ut est sapientia. Et quoniam non potest
esse summe magnum, nisi id quod est summe bonum,
necesse est aliquid esse maximum et optimum,
id est summum omnium quae sunt.
CAPUT III. Quod sit quaedam natura per quam est quidquid est, et quae per se est, et est summum omnium quae sunt.
CONSPECTUS CAPITIS.--Omne quod est, aut per aliquid,
aut per nihil. Non per nihil; ergo per aliquid
est. Illud autem per quod cuncta sunt, aut
est unum, aut plura: si plura, haec plura sunt
singula per se: et ita est una ratio seu vis qua
plura haec habent ut sint per se. Ergo est unum
aliquid per quod sunt quaecunque sunt: et illud
solum est per se. Nulla enim, neque ea qua referuntur,

neque ipsae relationes, sunt per invicem.
At quod per aliud est, minus est eo quod per se
est. Est igitur unum aliquid quod solum maxime 5
et summe omnium est, summeque bonum et
summe magnum existit; utpote per quod est,
quidquid bonum et magnum et aliquid est.
Denique non solum omnia bona per idem aliquid
sunt bona, et omnia magna per idem aliquid sunt
magna; sed quidquid est, per unum aliquid videtur
esse. Omne namque quod est, aut est per aliquid,
aut per nihil; sed nihil est per nihil. Non enim vel
cogitari potest ut sit aliquid non per aliquid. Quidquid
igitur est, non nisi per aliquid est. Quod cum
ita sit, aut est unum, aut sunt plura, per quae sunt
cuncta quae sunt. Sed si sunt plura, aut ipsa referuntur
ad unum aliquid, per quod sunt; aut eadem

plura singula sunt per se; aut ipsa per se invicem
sunt. At si plura ipsa sunt per unum, jam non
sunt omnia per plura; sed potius per illud unum,
per quod haec plura sunt. Si vero ipsa plura
singula sunt per se, utique est una aliqua vis vel
natura existendi per se, qua habent ut per se sint.
Non est autem dubium quod per idipsum unum
sint, per quod habent ut sint per se. Verius ergo per
ipsum unum cuncta sunt, quam per plura, quae sine
eo uno esse non possunt: ut vero plura per se invicem
sint, nulla patitur ratio; quoniam irrationalis
cogitatio est ut aliqua res sit per illud cui dat
esse: nam nec ipsa relativa sic sunt per se invicem.
Nam cum dominus et servus referantur ad invicem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.