PL 158, col. 148

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

et ipsi homines qui referuntur, omnino non
sunt per invicem; et ipsae relationes quibus referuntur,
non omnino sunt per se invicem, quia eaedem
sunt per subjecta. Cum itaque veritas omnimodo
excludat plura esse, per quae cuncta sunt,
necesse est unum illud esse, per quod sunt cuncta
quae sunt. Quoniam ergo cuncta quae sunt, sunt per
ipsum unum; procul dubio et ipsum unum est per
seipsum. Quaecunque igitur alia sunt, sunt per aliud
et ipsum solum per seipsum. At quidquid est per
aliud, minus est quam illud per quod cuncta sunt
alia, et quod solum est per se. Quare illud quod
est per se, maxime omnium est. Est igitur unum aliquid,
quod solum maxime et summe omnium est:
quod autem maxime omnium est, et per quod est

quidquid est bonum vel magnum, et omnino quidquid
aliquid est, id necesse est esse summe bonum,
et summe magnum, et summum omnium quae sunt.
Quare est aliquid quod sive essentia, sive substantia,
sive natura dicatur, optimum et maximum est,
et summum omnium quae sunt.
CAPUT IV. De eadem re .
CONSPECTUS CAPITIS.--Non omnes naturae sunt pares
dignitate; sed aliae aliis sunt meliores. Ergo una
datur quae caeteris sic supereminet, ut non habeat
se superiorem: alioquin naturarum multitudo
nullo fine clauderetur, quod est absurdum.
Superior autem natura aut est sola, aut plures
sunt aequales. Si plures, aequales non sunt,
nisi per aliquid idem quod ipsa sit earum essentia:

si enim per aliud essent aequales, essent illo
minores; nec proinde summa essent ac caeteris
superiores. Est igitur una quaedam natura seu
essentia, quae est summum omnium quae sunt;
quae per se bona et magna; quae per se est id
quod ipsa est, et per quam est quidquid aut bonum
aut magnum aut aliquid est.
Amplius: Si quis intendat rerum naturas, velit,
nolit, sentit non eas omnes contineri una dignitatis
paritate; sed quasdam earum distingui graduum
imparitate. Qui enim dubitat quod in natura sua
ligno melior sic equus, et equo praestantior homo,
is profecto non est dicendus homo. Cum igitur naturarum
aliae aliis negari non possint meliores,
nihilominus persuadet ratio aliquam in eis sic supereminere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.