PL 158, col. 152

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Quoniam namque ad magnum et delectabile
quidam me subito perduxit haec mea meditatio,
nullam vel simplicem peneque fatuam objectionem
mihi disputanti occurrentem, negligendo, volo
praeterire: quatenus et ego nihil ambiguum in praecedentibus
relinquens, certior valeam ad sequentia
procedere; et si forte cui, quod speculor, persuadere
voluero, omni, vel modico, remoto obstaculo
quilibet tardus intellectus ad audita facile possit
accedere. Quod igitur illa natura, sine qua nulla
est natura, sit nihil, tam falsum est; quam absurdum
erit si dicatur quidquid est nihil esse: per
nihil vero non est, quia nullo modo intelligi potest,
ut quod aliquid est sit per nihil. At si quo modo
est ex nihilo, aut per se, aut per aliud, aut per nihil
est ex nihilo; sed constat quia nullo modo aliquid

est per nihil. Si igitur est aliquo modo ex nihilo;
aut per se, aut per aliud est ex nihilo. Per se autem
nihil potest esse ex nihilo; quia si quid est ex
nihilo per aliquid necesse est ut id, per quod est,
prius sit. Quoniam igitur haec essentia prior seipsa
non est, nullo modo est ex nihilo per se. At si
dicitur per aliquam naturam aliam exstitisse ex nihilo,
non est summa omnium, sed aliqua inferior;
nec est per se hoc quod est, sed per aliud. Item:
Si per aliquid est ipsa ex nihilo; id, per quod est,
magnum bonum fuit, cum causa boni fuit. At nullum
bonum potest intelligi ante illud bonum, sine
quo nihil est bonum: hoc autem bonum, sine quo
nullum est bonum, satis liquet hanc esse summam
naturam, de qua agitur. Quare res nulla vel

intellectu praecessit, per quam ista ex nihilo esset.
Denique si haec ipsa natura est aliquid aut per
nihil, aut ex nihilo, procul dubio aut ipsa non est
per se et ex se quidquid est; aut dicitur ipsa nihil:
quod utrumque superfluum est exponere quam falsum
sit. Licet igitur summa substantia non sit per
aliquid efficiens, aut ex aliqua materia, nec aliquibus
adjuta sit causis, ut ad esse perduceretur:
nullatenus tamen est per nihil, aut ex nihilo;
quia per seipsam, et ex seipsa est quidquid
est. Quomodo ergo tandem esse intelligenda est per
se et ex se; sic nec ipsa se fecit, nec ipsa sibi
materia exstitit, nec ipsa se quolibet modo,
ut quod non erat esset, adjuvit, nisi forte

eo modo intelligendum videtur, quo dicitur
quia lux lucet, vel lucens est per seipsam, et ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.