PL 158, col. 153

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

seipsa. Quemadmodum enim sese habent ad invicem
lux, et lucere, et lucens; sic sunt ad se invicem
essentia, esse, et ens, hoc est existens, sive subsistens.
Ergo summa essentia, et summe esse, et summe
ens, id est summe existens, sive summe subsistens
non dissimiliter sibi convenient, quam lux, et
lucere, et lucens.
CAPUT VII [ al., VI]. Quomodo alia omnia sint per illam, et ex illa .
CONSPECTUS CAPITIS.--Utrum cuncta sint per summam
illam naturam, ut causam efficientem, vel ex
illa, tanquam ex materia, sic inquiritur: Quatuor
elementa sine suis formis, quas conspicimus in
rebus formatis, intelligi possunt. Haec informis
seu confusa eorum natura unde est? 1. Si ex aliqua
materia est, vel est ex summa natura, vel ex
seipsa, vel ex aliqua tertia essentia, quae nulla est.

Non ex se; tum quia haec non per se sed per aliud
est, tum quia cum nihil sit posterius seipso, nihil
est materialiter ex seipso: non ex materia summa
naturae; alioquin ex ipsa aliquid minus ipsa fieret,
et proinde ipsa mutaretur et corrumperetur: quod
nefas est dicere. 2. Non est bonum, per quod mutatur
vel corrumpitur summum bonum. At quidquid
est, per summam essentiam est. Ergo si quid
est ex summi boni materia, summam essentiam
corrumpitur et mutatur summum bonum. Et ita
summum bonum, nullatenus est bonum: quod est
inconveniens. Ergo nulla minor natura est materialiter
ex summa natura. Ergo elementorum essentia
ex nulla materia est. Ergo summa essentia
tantam rerum molem sola per seipsam produxit
ex nihilo.
Restat nunc de rerum earum universitate, quae
per aliud sunt, discutere quomodo sint per summam

substantiam, utrum quia ipsa fecit universa,
aut quia materia fuit universorum. Non enim opus
est quaerere utrum ideo sint universa per ipsam;
quia alio faciente, aut alia materia existente, illa
tantum quolibet modo, ut res omnes essent, adjuverit
cum repugnet his quae jam supra patuerunt,
si secundo loco et non principaliter sint per ipsam,
quaecunque sunt. Primum itaque mihi quaerendum
esse puto utrum universitas rerum, quae per aliud
sunt, sit ex aliqua materia. Non autem dubito omnem
hanc mundi molem, cum partibus suis, sicut
videmus, formatam constare ex terra et aqua,
et aere et igne: quae, scilicet, quatuor elementa,
aliquo modo intelligi possunt sine his formis quas
conspicimus in rebus formatis, ut eorum informis

aut etiam confusa natura videatur esse materia omnium
corporum suis formis discretorum; non inquam,
hoc dubito; sed quaero, unde haec ipsa,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.