PL 158, col. 155
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
praeter summam essentiam sunt, ab eadem summa
essentia facta est, et quia ex nulla materia est;
procul dubio nihil apertius quam quia illa summa
essentia tamen rerum molem, tam numerosam multitudinem,
tam formose formatam, tam ordinate
variatam, tam convenienter diversam, sola per seipsam
produxit ex nihilo.
CAPUT VIII [ al., VII]. Quomodo intelligendum sit quod omnia fecit ex nihilo .
CONSPECTUS CAPITIS.--Ipsum nihil non potest esse
causa alicujus quod est: et vox omnium est,
nihil de nihilo. Unde videtur quod quidquid fit,
fiat ex aliquo. Quod si verum est, corruunt omnia
quae supra posita sunt de summa essentia, quae
omnia fecit ex nihilo. Tribus quidem modis substantia
dici potest facta ex nihilo: 1. ita ut penitus
non facta intelligatur: sic de tacente dicitur, de
nihilo loquitur. 2. Cum sic facta ex nihilo, quasi
ex aliquo significatur: et haec significatio semper
est falsa. 3. Cum sic facta ex nihilo dicitur, ut facta
non ex aliquo intelligatur. Eo sensu cuncta,
praeter summam essentiam, facta ex nihilo dicuntur:
hoc est, quae prius nihil erant, nunc sunt
aliquid: sicut quis dicitur dives fieri ex paupere,
sanus ex infirmitate. Et hic est sensus, qui pauper
vel aeger erat, nunc est dives vel sanus.
Sed occurrit quaedam dubitatio de nihilo. Nam
ex quocunque fit aliquid, id causa est ejus quod
ex se fit, et omnis causa necesse est aliquod ad
essentiam effecti praebeat adjumentum. Quod sic
omnes tenent experimento, ut etiam nulli rapiatur
contendendo, et vix ulli subripiatur decipiendo.
Si ergo factum est ex nihilo aliquid, ipsum
nihil fuit causa ejus, quod ex ipso factum est. Sed
quomodo id quod nullum habebat esse, adjuvit aliquid
ut perveniret ad esse? Si autem nullum
adjumentum de nihilo provenit ad aliquid, cui aut
qualiter persuadeatur quia ex nihilo aliquid efficiatur?
Praeterea, nihil aut significat aliquid, aut
non significat aliquid. Sed si nihil est aliquid, quaecunque
facta sunt ex nihilo, facta sunt est aliquo.
Si vero nihil non est aliquid: quoniam intelligi non
potest ut ex eo quod penitus non est, fiat aliquid,
nihil fit ex nihilo; sicut vox omnium est quia nihil
de nihilo. Unde videtur consequi ut quidquid fit,
fiat ex aliquo: aut enim fit de aliquo, aut de nihilo.
Sive igitur nihil sit aliquid, sive nihil non sit