PL 158, col. 156

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

aliquid; consequi videtur ut quidquid factum est,
factum sit ex aliquo. Quod si verum esse ponitur,
omnibus, quae supra disposita sunt, opponitur.
Unde quoniam quod erat nihil, aliquid erit; id quod
maxime aliquid erat, nihil erit. Ex eo namque
quod quamdam substantiam maxime omnium existentem
inveneram, ad hoc ut omnia alia sic facta
essent ab ea, ut nihil esset unde facta essent,
ratiocinando perveneram. Quare si illud unde facta
sunt, quod putabam esse nihil, est aliquid; quidquid
inventum aestimabam de summa essentia, est nihil.
Quid igitur intelligendum est de nihilo? nam nihil
quod videam posse objici, vel pene fatuum, jam
statui in hac meditatione negligere. [al., Cap. 8.]
Tribus itaque, ut puto, modis, quod ad praesentis

impedimenti sufficit expedimentum, exponi potest,
si qua substantia dicitur esse facta ex nihilo. Unus
quidem modus est, quo volumus intelligi penitus non
esse factum quod dicitur ex nihilo esse: cui simile
est, cum quaerenti de tacente, unde loquatur,
respondetur de nihilo, id est, non loquitur. Secundum
quem modum de ipsa summa essentia, et de
eo quod penitus nec fuit, nec est, quaerenti unde
factum sit, recte responderi potest, de nihilo, id est,
nequaquam factum est: qui sensus de nullo eorum,
quae facta sunt, intelligi potest. Alia significatio
est, quae dici quidem potest, vera tamen esse non
potest: ut, si dicatur aliquid sic esse factum ex
nihilo, ut ex ipso nihilo, id est, ex eo quod penitus
non est, factum sit: quasi ipsum nihil sit aliquid

existens, ex quo possit aliquid fieri: quod
quoniam semper falsum est; quoties esse ponitur,
impossibilis inconvenientia consequitur. Tertia interpretatio,
qua dicitur aliquid esse factum de nihilo,
est cum intelligimus esse quidem factum, sed
non esse aliquid, un de sit factum. Per similem significationem
dici videtur, cum homo contristatus
sine causa, dicitur contristatus de nihilo.
Secundum igitur hunc sensum si intelligatur,
quod supra conclusum est, quia praeter summam
essentiam cuncta, quae sunt ab eadem, ex nihilo
facta sunt, id est, non ex aliquo: sicut ipsa conclusio
praecedentia convenienter consequetur, ita
ex eadem conclusione nihil inconvenieus subsequetur;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.