PL 158, col. 157
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quamvis non inconvenienter et sine omni repugnantia,
ea quae facta sunt a creatrice substantia
dici possint esse ex nihilo facta; eo modo quo
dici solet dives factus ex paupere, et recepisse quis
sanitatem ex aegritudine: id est, qui prius pauper
erat, nunc est dives, quod antea non erat; et qui
prius habebat aegritudinem, nunc habet sanitatem
quam antea non habebat. Hoc igitur modo non inconvenienter
intelligi potest, si dicatur creatrix essentia
universa fecisse de nihilo, sive quod universa
per illam facta sint de nihilo: id est, quae prius
nihil erant nunc sunt aliquid. Hac ipsa quippe voce
qua dicitur, quia illa fecit, sive, quia ista facta
sunt; intelligitur quia cum illa fecit, aliquid fecit;
et cum ista facta sunt, non nisi aliquid facta sunt.
Sic enim aspicientes aliquem de valde humili
fortuna, multis opibus, honoribusve ab aliquo
exaltatum, dicimus: Ecce ille fecit istum de nihilo,
aut factus est ille ab isto de nihilo: id est, ipse qui
prius quasi nihilum reputabatur, nunc illo faciente
vere aliquid aestimatur.
CAPUT IX Quod ea quae facta sunt ex nihilo, nonnihil erant antequam fierent, quantum ad rationem facientis.
CONSPECTUS CAPITIS.--Nihil rationabiliter ab aliquo
fit, nisi in ipso praecedat rei faciendae forma.
Erat igitur in ratione summa naturae quid, aut
qualia, aut quomodo futura essent universa,
priusquam fierent. Ergo antequam essent, non
erant nihil; nec ex nihilo sunt, quando sunt,
quantum ad rationem facientis.
Verum videor mihi videre quiddam quod non negligenter
discernere cogit, secundum quid ea quae
facta sunt, antequam fierent, dici possint fuisse
nihil. Nullo namque pacto fieri potest aliquid rationabiliter
ab aliquo, nisi in facientis ratione
praecedat aliquod rei faciendae quasi exemplum,
sive (ut aptius dicitur) forma, vel similitudo, aut
regula. Patet itaque quoniam priusquam fierent
universa, erat in ratione summae naturae, quid
aut qualia aut quomodo futura essent: quare cum
ea quae facta sunt, clarum sit nihil fuisse antequam
fierent, quantum ad hoc, quia non erant quod nunc
sunt, nec erat ex quo fierent; non tamen nihil
erant, quantum ad rationem facientis, per quam et
secundum quam fierent.