PL 158, col. 158
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT X [ al., IX]. Quod illa ratio sit quaedam rerum locutio, sicut faber dicit prius apud se quod facturus est.
CONSPECTUS CAPITIS.--Forma rerum in mente divina
est earum quadam in ipsa ratione locutio. 8
Sic faber opus, quod facturus est, intra se dicit.
Rem unam autem tripliciter loqui possumus:
1. Sensibiliter, sensibilibus signis utendo; 2. insensibiliter,
haec signa insensibiliter intra nos
cogitando; 3. nec sensibiliter nec insensibiliter,
non signa sed res ipsas mente dicendo. His tribus
locutionis generibus singula verba conveniunt.
Tertia locutionis verba sunt naturalia, et proinde
eadem apud omnes. Haec ubi sunt, nullum aliud
verbum est necessarium ad rem cognoscendam:
et ubi haec esse non possunt, omne aliud verbum
est inutile ad rem demonstrandam. Verba naturalia
sunt veriora, quia rebus sunt magis similia.
Unde verbum naturale est maxime proprium et
principale rei verbum. Haec ergo locutio fuit, qua
summa essentia dixit omnia, antequam essent, ut
per illam fierent.
Illa autem forma rerum, quae in ejus ratione res
creandas praecedebat, quid aliud est quam rerum
quaedam in ipsa ratione locutio; veluti cum faber
facturus aliquod suae artis opus, prius illud intra se
dicit mentis conceptione? Mentis autem sive rationalis
locutionem hic intelligo, non cum voces
rerum singnificativae cogitantur; sed cum res ipsae,
vel futurae, vel jam existentes acie cogitationis in
mente conspiciuntur. Frequenti namque usu cognoscitur
quia rem unam tripliciter loqui possumus.
Aut enim res loquimur signis sensibilibus, id est,
quae sensibus corporeis sentiri possunt, sensibiliter
utendo; aut eadem signa, quae foris sensibilia sunt,
intra nos insensibiliter cogitando; aut nec sensibiliter,
nec insensibiliter his signis utendo, sed
res ipsas, vel corporum imaginatione, vel rationis
intellectu, pro rerum ipsarum diversitate, intus in
nostra mente dicendo. Aliter namque hominem
dico, cum eum hoc nomine, quod est, homo, significo;
aliter cum idem nomen tacens cogito; aliter
cum eum ipsum hominem mens, aut per corporis
imaginem, aut per rationem intuetur; per corporis
quidem imaginem, ut cum ejus sensibilem figuram
imaginatur: per rationem vero, ut cum universalem
ejus essentiam, quae est, animal rationale
mortale, cogitat. Hae vero tres loquendi varietates
singulae verbis sui generis constant; sed illius,