PL 158, col. 159
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quam tertiam et ult mam posui, locutionis verba,
cum de rebus non ignoratis sunt, naturalia
sunt, et apud omnes gentes sunt eadem. Et quoniam
omnia alia verba propter haec sunt inventa;
ubi ista sunt, nullum aliud verbum est necessarium
ad rem cognoscendam; et ubi ista esse non possunt,
nullum aliud est utile ad rem ostendendam. Possunt
etiam non absurde dici tanto veriora, quanto magis
rebus, quarum sunt verba, similia sunt, et eas
expressius significant, exceptis namque rebus
illis, quibus ipsis utimur pro nominibus suis ad
easdem significandas, ut sunt quaedam voces, velut
A vocalis: exceptis, inquam, his, nullum aliud verbum
sic videtur rei simile, cujus est verbum,
aut sic eam exprimit, quomodo illa similitudo quae
in acie mentis rem ipsam cogitantis exprimitur.
Illud igitur jure dicendum est maxime proprium et
principale rei verbum. Quapropter si nulla de qualibet
re locutio tantum propinquat rei, quantum illa
quae hujusmodi verbis constat; nec aliquid aliud
tam simile rei vel futurae, vel jam existenti in
ratione alicujus potest esse: non immerito videri
potest apud summam substantiam, talem rerum
locutionem et fuisse, antequam essent, ut per eam
fierent; et esse, cum facta sunt, ut per eam
sciantur.
CAPUT XI [ al., X]. Quod tamen multa sit in hac similitudine fabri dissimilitudo.
CONSPECTUS CAPITIS.--Summi artificis et fabri dissimilitudo
est: 1. in eo quod summus artifex formam
non aliunde compingat; 2. in eo quod summus
artifex nullam exigat materiam ex qua praeconceptum
opus perficiat; 3. in eo quod creatricis
substantiae opera non sunt aliquid nisi quod sunt
per illam: quae vero a fabro fiunt, penitus non
essent nisi essent aliquid quod non sunt per
ipsum.
Sed quamvis summam substantiam constet prius
in se quasi dixisse cunctam creaturam, quam eam
secundum eamdem, et per eamdem suam intimam
locutionem conderet; quemadmodum faber prius
mente concipit, quod postea secundum inentis conceptionem
opere perficit. Multam tamen in hac similitudine
intueor dissimilitudinem. Illa namque
nihil omnino aliunde assumpsit, unde vel eorum
quae factura erat, formam in se ipsa compingeret,
vel ea ipsa, id quod sunt, perficeret; faber
vero penitus nec mente potest aliquid corporeum