PL 158, col. 160

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

concipere imaginando, nisi id quod aut totum simul,
aut per partes, ex aliquibus rebus aliquo modo
jam didicit; nec opus mente conceptum perficere, si
desit aut materia, aut aliquid, sine quo opus
praecogitatum fieri non possit: quanquam enim homo
tale aliquod animal possit cogitando vel pingendo,
quale nusquam sit, confingere; nequaquam tamen
hoc facere valet, nisi componendo in eo partes,
quas ex rebus alias cognitis in memoriam
attraxit. Quare in hoc differunt ab invicem illae in
creatrice substantia, et in fabro suorum operum faciendorum
intimae locutiones, quod illa nec assumpta,
nec adjuta aliunde, sed prima, et sola causa
sufficere potuit suo artifici ad suum opus
perficiendum; ista vero nec prima, nec sola, nec

sufficiens est ad suum incipiendum. Quapropter ea
quae per illam creata sunt, omnia non sunt quod non
sunt per illam. Quae vero per istam fiunt, penitus
non essent, nisi essent aliquid quod non
sunt per ipsam.
CAPUT XII [ al., XI]. Quod haec summae essentiae locutio sit summa essentia .
CONSPECTUS CAPITIS.--Summa substantia per semetipsam
omnia fecit. Per naturalem autem et
intimam locutionem omnia fecit. Ergo naturalis
haec locutio est ipsa summa substantia.
Sed cum pariter ratione docente sit certum quia
quidquid summa substantia fecit, non fecit per
aliud quam per semetipsam; et quidquid fecit,
per suam intimam locutionem fecit, sive singula

singulis verbis, sive potius uno verbo simul omnia
dicendo; quid magis necessarium videri potest,
quam hanc summae essentiae locutionem non esse
aliud quam summam essentiam? Non igitur negligenter
praetereundam hujus locutionis considerationem
puto: sed priusquam de illa possit tractari,
diligenter ejusdem summae substantiae proprietates
aliquas studiose investigandas existimo.
CAPUT XIII [ al., XII]. Quod sicut omnia per summam essentiam facta sunt, ita vigeant per ipsam .
CONSPECTUS CAPITIS.--Sicut omnia quae sunt, per
unum aliquid sunt, quod solum est per seipsum;
ita omnia per unum aliquid vigent, quod solum
viget per seipsum. Ergo sicut nihil factum est nisi
per creatricem essentiam, ita nihil viget nisi per

eamdem servatricem praesentiam.
Constat ergo per summam naturam esse factum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.