PL 158, col. 226
Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
desiderat, et inaccessibilis est habitatio tua. Invenire
te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te affectat,
et ignorat vultum tuum. Domine, Deus meus es, et
Dominus meus es; et nunquam te vidi. Te me fecisti
et refecisti, et omnia mea bona tu mihi contulisti,
et nondum novi te. Denique ad te videndum factus
sum; et nondum feci propter quod factus sum. O
misera sors hominis, cum hoc perdidit, ad quod factus
est. O durus, et dirus casus ille! Heu! quid
perdidit, et quid invenit? quid abscessit, et quid remansit?
Perdidit beatitudinem ad quam factus est,
et invenit miseriam propter quam factus non est:
abscessit, sine quo nihil felix est, et remansit,
quod per se nonnisi miserum est. Manducabat tunc
homo panem angelorum, quem nunc esurit; manducat
nunc panem dolorum, quem tunc nesciebat.
Heu! publicus luctus hominum, universalis planctus
filiorum Adae! Ille ructabat saturitate, nos suspiramus
esurie. Ille abundabat, nos mendicamus. Ille
feliciter tenebat, et misere deseruit; nos infeliciter
egemus, et miserabiliter desideramus; et heu! vacui
remanemus! Cur non nobis custodivit, cum facile
posset, quo tam graviter careremus? Quare sic
nobis obseravit lucem, et obduxit nos tenebris? Ut
quid abstulit nobis vitam, et inflixit mortem? Aerumnosi,
unde sumus expulsi, quo sumus impulsi?
Unde praecipitati? Quo obruti? A patria in exsilium,
a visione Dei in caecitatem nostram, a jucunditate
immortalitatis in amaritudinem et horrorem mortis.
Misera mutatio de quanto bono in quantum malum!
Grave damnum, gravis dolor, grave totum. Sed heu
me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae, elongatis
a Deo! Quid incoepi? Quid effeci? Quo tendebam?
Quo deveni? Ad quid aspirabam? In quibus
suspiro? Quaesivi bona, et ecce turbatio. Tendebam
in Deum, et offendi in meipsum. Requiem quaerebam
in secreto meo, et tribulationem et dolorem
inveni in intimis meis. Volebam ridere a gaudio
mentis meae, et cogor rugire a gemitu cordis mei.
Sperabatur laetitia, et ecce unde densentur suspiria.
Et o tu, Domine, usquequo? Usquequo, Domine,
oblivisceris nos, usquequo avertis faciem tuam a
nobis? Quando respicies et exaudies nos? Quando
illuminabis oculos nostros, et ostendes nobis faciem
tuam? Quando restitues te nobis? Respice, Domine;
exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue
te nobis ut bene sit nobis; sine quo tam male
est nobis. Miserare labores et conatus nostros