PL 158, col. 227

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ad te, qui nihil valemus sine te. Invitas nos; adjuva
nos. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando;
sed respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum
est cor meum sua desolatione; indulca illud
tua consolatione. Obsecro, Domine, esuriens incoepi
quaerere te, ne desinam jejunus de te: famelicus
accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem,
miser ad misericordem, ne redeam vacuus et
contemptus. Et si antequam comedam suspiro, da,
vel post suspiria, quod comedam. Domine, incurvatus
non possum nisi deorsum aspicere; erige me
ut possim sursum intendere. Iniquitates meae supergressae
caput meum, obvolvunt me; et sicut onus
grave, gravant me. Evolve me, exonera me ne urgeat
puteus earum os suum super me: liceat mihi

suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo.
Doce me quaerere te, et ostende te quaerenti;
quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas, nec
invenire, nisi te ostendas. Quaeram te desiderando,
desiderem quaerendo, inveniam amando, amem inveniendo.
Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti
in me hanc imaginem tuam, ut tui memor sim,
te cogitem, te amem: sed sic est abolita attritione
vitiorum, sic est offuscata fumo peccatorum, ut
non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoves
et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare
altitudinem tuam; quia nullatenus comparo illi intellectum
meum, sed desidero aliquatenus intelligere
veritatem tuam, quam credit et amat cor meum.
Neque enim quaero intelligere, ut credam; sed

credo, ut intelligam. Nam et hoc credo quia nisi
credidero, non intelligam.
CAPUT II.
Quod vere sit Deus, etsi insipiens dixit in corde suo: Non est Deus.
Ergo, Domine, qui das fidei intellectum, da mihi,
ut, quantum scis expedire, intelligam quia es, sicut
credimus; et hoc es, quod credimus. Et quidem
credimus te esse aliquid, quo nihil majus cogitari
possit. An ergo non est aliqua talis natura, quia dixit
insipiens in corde suo: Non est Deus? [(Psal. XIII, 1.)]
Sed certe idem ipse insipiens, cum audit hoc
ipsum quod dico, aliquid quo majus nihil cogitari
potest; intelligit quod audit, et quod intelligit in
intellectu ejus est; etiamsi non intelligat illud esse.

Aliud est enim rem esse in intellectu; aliud intelligere
rem esse. Nam cum pictor praecogitat quae
facturus est, habet quidem in intellectu; sed nondum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.