PL 158, col. 229

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quod cogitare non potuit; aut quomodo cogitare 31
non potuit, quod dixit in corde? cum idem sit dicere
in corde, et cogitare. Quod si vere, imo quia
vere et cogitavit, quia dixit in corde; et non dixit
in corde, quia cogitare non potuit; non uno tantum
modo dicitur aliquid in corde vel cogitatur.
Aliter enim cogitatur res, cum vox eam significans
cogitatur; aliter cum idipsum, quod res est, intelligitur.
Illo itaque modo potest cogitari Deus non
esse; isto vero, minime. Nullus quippe intelligens
id quod sunt ignis et aqua, potest cogitare ignem
esse aquam secundum rem; licet hoc possit, secundum
voces. Ita igitur nemo intelligens id quod Deus
est, potest cogitare quia Deus non est; licet haec
verba dicat in corde, aut sine ulla, aut cum aliqua
extranea significatione. Deus enim est id quo majus

cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, utique
intelligit idipsum sic esse, ut nec cogitatione queat
non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit
eum non esse cogitare. Gratias tibi, bone Domine,
gratias tibi; quia quod prius credidi, te donante,
jam sic intelligo, te illuminante; ut si te esse nolim
credere, non possim non intelligere.
CAPUT V.
Quod Deus sit quidquid melius est esse, quam non
esse; et solus existens per se, omnia faciat de
nihilo.
Quid igitur es, Domine Deus, quo nihil majus
valet cogitari? Sed quid es, nisi id quod summum
omnium solum existens per seipsum, omnia
alia fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est,

minus est quam quod cogitari possit; sed hoc de
te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest
summo bono, per quod est omne bonum? Tu es
itaque justus, verax, beatus, et quidquid melius
est esse quam non esse: melius namque est esse
justum, quam non justum; beatum, quam non
beatum.
CAPUT VI.
Quomodo Deus sit sensibilis, cum non sit corpus.--Deus est sensibilis, omnipotens, misericors, impassibilis:
quia melius est haec esse quam non esse. Non
inepte dicitur aliquo modo sentire qui aliquo modo
cognoscit.
Verum cum melius sit te esse sensibilem, omnipotentem,
misericordem, impassibilem, quam non

esse; quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut
omnipotens, si non omnia potes aut misericors

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.