PL 158, col. 230

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt
sensibilia; quoniam sensus circa corpus, et in corpore
sunt; quomodo es sensibilis, cum non sis
corpus; sed summus Spiritus, qui corpore melior
est. Sed si sentire non est nisi cognoscere, aut nonnisi
ad cognoscendum; qui enim sentit, cognoscit secundum
sensuum proprietatem, ut per visum colores,
per gustum sapores: non inconvenienter dicitur
aliquo modo sentire, quidquid aliquo modo cognoscit.
Ergo, Domine, quamvis non sis corpus;
vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo
summe omnia cognoscis; non quo animal corporeo
sensu cognoscit.
CAPUT VII.
Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.--Corrumpi
aut mentiri posse, non potentia est, sed

impotentia. Deus potest nihil per impotentiam, et
nihil potest contra ipsum.
Sed et omnipotens quomodo es, si non omnia
potes? Aut si non potes corrumpi, nec mentiri, nec
facere verum esse falsum: ut, quod factum est, non
esse factum, et plura similiter: quomodo potes
omnia? aut haec posse, non est potentia; sed impotentia.
Nam qui haec potest, quod sibi non expedit,
et quod non debet, potest; quae quanto magis
potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt
in illum, et ipse minus contra illas. Qui ergo sic
potest, non potentia potest, sed impotentia. Non
enim ideo dicitur posse, quia ipse possit; sed
quia sua impotentia facit aliud in se posse, sive aliquo
genere loquendi, sicut multa improprie

dicuntur, ut cum ponimus esse pro non esse, et facere
pro eo quod est non facere, aut pro nihil facere.
Nam saepe dicimus ei, qui rem aliquam esse negat: Sic est, quemadmodum dicis esse:
cum magis proprie
videatur dici: Sic non est, quemadmodum dicis non
esse. Item dicimus: Iste sedet, sicut ille facit: aut, iste
quiescit sicut ille facit: cum sedere sit quiddam non
facere, et quiescere sit nihil facere. Sic itaque cum
quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi
quod sibi non expedit, aut quod non debet; impotentia
intelligitur per potentiam; quia quo plus habet
hanc potentiam, eo adversitas et perversitas in illum
sunt potentiores, et ille contra eas impotentior.
Ergo, Domine Deus, inde verius es omnipotens,

quia potes nihil per impotentiam, et nihil potest
contra te

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.