PL 158, col. 233

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ut facias bonos de malis. Denique, quod non juste
fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, injuste
fit. Si ergo non juste malis misereris, non debes misereri.
Et si non debes misereri, injuste misereris.
Quod si nefas est dicere, fas est credere te juste misereri
malis.
CAPUT X
Quomodo juste puniat, et juste parcat malis.--Deus
parcendo malis justus est secundum se, quia facit
quod convenit suae bonitati: sed non est justus secundum
nos, quia non reddit debitum supplicium.
Sed et justum est ut malos punias: quid namque
justius quam ut boni bona, et mali mala recipiant?
Quomodo ergo et justum est ut malos punias, et
justum est ut malis parcas? An alio modo juste punis

malos, et alio modo juste parcis malis? Cum enim
punis malos, justum est, quia illorum meritis convenit;
cum vero parcis malis, justum est; non quia
illorum meritis, sed quia bonitatis tuae condecens
est. Nam parcendo malis ita justus es secundum
te, et non secundum nos; sicut misericors es
secundum nos, et non secundum te; quoniam salvando
nos, quos juste perderes, sicut misericors es,
non quia tu sentias affectum, sed quia nos sentimus
effectum; ita justus es, non quia nobis reddas
debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum.
Sic itaque sine repugnantia juste punis, et
juste parcis.
CAPUT XI.
Quomodo universae viae Domini misericordia et veritas;

et tamen justus Dominus in omnibus viis suis.--Capi nullatenus potest cur de malis, hos magis
salvet quam illos, per summam bonitatem: et
illos magis damnet quam istos, per summam justitiam.
Sed nunquid etiam non est justum secundum te,
Domine, ut malos punias? Justum quippe est, te
sic esse justum, ut justior nequeas cogitari: quod
nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non
malis mala redderes. Justior enim est qui et
bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit.
Justum igitur est secundum te, juste et benigne
Deus, et cum punis, et cum parcis. Vere igitur universae viae Domini misericordia et veritas [(Psal. XXIV, 10)]
;
et tamen justus Dominus in omnibus
viis suis [(Psal. CXLIV, 17)]
. Et utique sine repugnantia;

quia quos vis punire, non est justum salvari;
et quibus vis parcere, non est justum damnari.
Nam id solum justum est, quod vis; et non justum,
quod non vis. Sic ergo nascitur de justitia tua misericordia
tua; quia justum est te sic esse bonum,
ut et parcendo sis bonus: et hoc forsitan est, cur
summe justus potest velle bona malis? Sed si utcunque
capi potest cur malos potes velle salvare:
illud certe nulla ratione comprehendi potest,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.