PL 158, col. 234

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cur de similibus malis hos magis salves, quam
illos, per summam bonitatem; et illos magis damnes,
quam istos, per summam justitiam? Sic ergo
vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis;
quemadmodum vivens. sapiens, bonus,
beatus, aeternus; et quidquid melius est esse quam
non esse.
CAPUT XII.
Quod Deus sit ipsa vita qua vivit; et sic de similibus.
Sed certe quidquid es, non per aliud es quam
per teipsum. Tu es igitur ipsa vita, qua vivis; et sapientia,
qua sapis; et bonitas ipsa, qua bonis et malis
bonus es: et ita de similibus.
CAPUT XIII.
Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus; cum

alii spiritus sint incircumscripti, et aeterni.--Nullus
locus et tempus Deum cohibent. Sed ipse ubique
et semper est. Solus sicut non desinit, ita non incipit
esse.
Sed omne quod clauditur aliquatenus loco aut
tempore, minus est quam quod nulla lex loci aut
temporis coercet. Quoniam ergo majus te nihil
est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique
et semper es: quod quia de te solo dici potest: Tu
solus incircumscriptus es et aeternus. Quomodo igitur
dicuntur et alii spiritus incircumscripti et
aeterni? Et quidem solus es aeternus; quia solus
omnium sicut non desinis, sic non incipis esse. Sed
quomodo solus es incircumscriptus? An creatus spiritus
ad te collatus, est circumscriptus; ad corpus
vero, incircumscriptus. Nempe omnino circumscriptum

est, quod cum alicubi totum est, non
potest simul esse alibi: quod de solis corporeis cernitur.
Incircumscriptum, vero, quod simul est ubique
totum: quod de te solo intelligitur. Circumscriptum
autem simul et incircumscriptum est, quod
cum alicubi sit totum, potest simul esse totum alibi,
non tamen ubique: quod de creatis spiritibus cognoscitur.
Si enim non esset anima tota in singulis
membris sui corporis, non sentiret tota in singulis.
Tu ergo, Domine, singulariter es incircumscriptus
et aeternus; et tamen et alii spiritus sunt incircumscripti
et aeterni.
CAPUT XIV.
Quomodo, et cur videtur, et non videtur Deus a quaerentibus

eum.
An invenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas
Deum, invenisti eum esse quiddam summum
omnium, quo nihil melius cogitari potest; et hoc
esse vitam ipsam, lucem, sapientiam, bonitatem,
aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem; et
hoc esse ubique et semper. Nam si non invenisti
Deum tuum, quomodo est ille hoc, quod invenisti,
et quod illum tam certa veritate et vera certitudine
intellexisti? Si vero invenisti, quid est quod non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.