PL 158, col. 235

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sentis quod invenisti? Cur non te sentit, Domine
Deus, anima mea, si invenit te? An non invenit,
quem invenit esse lucem et veritatem? Quomodo
namque intellexit hoc, nisi videndo lucem et veritatem?
Aut potuit omnino aliquid intelligere de te,
nisi per lucem tuam et veritatem tuam? Si ergo
vidit lucem et veritatem, vidit te: si non vidit te,
non vidit lucem nec veritatem. An et veritas et lux
est, quod vidit; et tamen nondum te vidit, quia
vidit te aliquatenus; sed non vidit te, sicuti
es? Domine Deus meus, formator et reformator
meus, die desideranti 33 animae meae, quid aliud
es quam quod vidit, ut pure videat quod desiderat.
Intendit se, ut plus videat; et nihil videt ultra hoc
quod vidit, nisi tenebras. Imo non videt tenebras,

quae nullae sunt in te; sed videt se non plus
posse videre, propter tenebras suas. Cur hoc, Domine,
cur hoc? Tenebratur oculus ejus infirmitate
sua, aut reverberatur fulgore tuo? Sed certe et
tenebratur in se, et reverberatur a te. Utique et
obscuratur sua brevitate, et obruitur tua immensitate.
Vere et contrahitur angustia sua, et vincitur
amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua
micat omne verum, quod rationali menti lucet?
Quam ampla est illa veritas, in qua est omne
quod verum est; et extra quam nonnisi nihil et
falsum est? Quam immensa est, quae uno intuitu
videt quaecunque facta sunt, et a quo, et per
quem, et quomodo de nihilo facta sunt? Quid puritatis,
quid simplicitatis, quid certitudinis, et

splendoris ubi est? Certe plus quam a creatura valeat
intelligi.
CAPUT XV
Quod major sit, quam cogitari possit.
Ergo, Domine, non solum es quo majus cogitari
nequit; sed es quiddam majus quam cogitari possit.
Quoniam namque valet cogitari esse aliquid hujusmodi;
si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid
majus te: quod fieri nequit.
CAPUT XVI.
Quod haec sit inaccessibilis, quam inhabitat.
Vere, Domine, haec est lux inaccessibilis, in qua
habitas; vere enim non est aliud, quod hanc lucem

penetret, ut ibi te pervideat. Vere ideo hanc
non video, quia nimia mihi est; et tamen quidquid
video per illam video, sicut infirmus oculus, quod
videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit
aspicere. Non potest intellectus meus ad illam,
nimis fulget, non capit illam, nec suffert oculus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.