PL 158, col. 240

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

delectatio est in illo qui fecit ipsa delectabilia!
CAPUT XXV.
Quae et quanta bona sint fruentibus eo.--Gaudium
in beatis multiplicabitur ex beatitudine et gaudio
aliorum.
O qui hoc bono fructur! Et quid illi erit,
et quid illi non erit? Certe, quidquid volet, erit; et
quod nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis
et animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec cor hominis [(Isa. LXIV, 4; I Cor. II, 9)]
cogitavit.
Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo
bona animae tuae et corporis tui? Ama unum
bonum in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera
simplex bonum quod est omne bonum, et satis est.
Quid enim amas, caro mea; quid desideras, anima

mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis.
Si delectat pulchritudo, fulgebunt justi
sicut sol [(Matth. XIII, 43)]
. Si velocitas, aut fortitudo,
aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt
similes angelis Dei, quia seminatur corpus animale,
et surget corpus spiritale [(I Cor. XV, 44)]
, potestate
utique, non natura. Si longa et salubris vita, ibi
sana est aeternitas, et aeterna sanitas; quia justi in
perpetuum vivent [(Sapient. V, 16)]
, et, salus justorum
a Domino [(Psal. XXXVI, 39)]
. Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei
[(Psal. XVI, 15)]
. Si
ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei [(Psal.
XXXV, 9)]
. Si melodia, ibi angelorum chori concinunt
sine fine Deo. Si quaelibet non immunda sed munda
voluptas, torrente voluptatis suae potabis eos, Deus
(Ibid).
Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis
seipsam. Si amicitia, diligent Deum plus quam seipsos,
et invicem tanquam seipsos; et Deus illos,
plusquam illi seipsos; quia illi illum, et se, et invicem
per illum; et ille se, et illos per seipsum. Si
concordia, omnibus illis erit una voluntas, quia
nulla illis erit, nisi sola Dei voluntas. Si potestas,
omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae.
Nam, sicut poterit Deus, quod volet, per seipsum;
ita poterunt illi, quod volent, per illum; quia, sicut
illi non aliud volent, quam quod ille; ita ille volet
quidquid illi volent; et quod ille volet, non poterit
non esse. Si honor et divitiae, Deus servos suos
bonos et fideles supra multa constituet [(Luc. XIII,
42)] ; imo filii Dei, et dii vocabuntur; et ubi erit

Filius ejus, ibi erunt et illi, haeredes quidem Dei,
cohaeredes autem Christi [(Rom. VIII, 17)]
. Si vera
securitas, certe ita certi erunt nunquam et nullatenus
ista, vel potius istud bonum sibi defuturum:
sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.