PL 158, col. 239

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT XXIII.
Quod hoc bonum sit pariter Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus; et hoc sit unum necessarium quod
est omne, et totum, et solum bonum.--Verbum
cum sit verax et ipsa veritas, nihil est in Patre
dicente quod non fit in Verbo quo seipsum dicit.
Nec amor a Patre et a Filio procedens, est impar
Patri aut Filio, quia tantum Pater et Filius amant
se, quantum bonum sunt Pater et Filius. Ex summa
simplicitate non potest nasci aut procedere, quam
quod est hoc de quo nascitur aut procedit.
Hoc bonum es, tu Deus Pater; hoc est Verbum
tuum, id est, Filius tuus. Etenim non potest aliud,
quam quod es, aut aliquid majus vel minus te, esse
in Verbo, quo teipsum dicis; quoniam Verbum
tuum sic est verum, quomodo tu es verax. Et
idcirco est ipsa veritas sicut tu; non alia quam

tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci
aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et
communis tibi et Filio tuo, id est, sanctus Spiritus,
ab utroque procedens. Nam idem amor non
est impar tibi, aut Filio tuo; quia tantum amas te
et illum, et ille te et seipsum; quantus es tu, et ille;
nec est aliud a te et ab illo quod dispar non sit
tibi et illi; nec de summa simplicitate potest
procedere aliud quam quod est hoc de quo procedit.
Quod autem est singulus quisque, hoc est
tota Trinitas simul, Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud
quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas;
quae nec multiplicari, nec aliud et aliud
esse potest. Porro unum est necessarium. Porro hoc

est illud unum necessarium, in quo est omne
bonum; imo quod est omne, et unum totum, et
solum bonum.
CAPUT XXIV.
Conjectatio quale et quantum sit hoc bonum.--Si
bona est vita creata, quam bona est vita creatrix
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum
tuum, et cogita quantum potes quale et quantum
sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia
sunt, cogita intente quam delectabile sit illud
bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum;
et non qualem in rebus creatis sumus experti,
sed tanto differentem quanto differt Creator a creatura.
Si enim bona est vita creata, quam bona est
vita creatrix! Si jucunda est salus facta, quam jucunda

est salus quae fecit omnem salutem! Si
amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum,
quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit
ex nihilo! Denique, si multae et magnae delectationes
sunt in rebus delectabilibus, qualis et quanta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.