PL 158, col. 238

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

tu 34 autem nullo modo minus es; etiamsi
illa redeant in nihilum? Sic enim quodammodo
es ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt
habere finem; tu vero nequaquam? Nam sic illa
quidem habent finem quodammodo; tu vero
nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem,
ultra illud est, quod aliquo modo finitur. An hoc
quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua
et illorum aeternitas tota tibi praesens est; cum
illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum
est, sicut jam non habent quod praeteritum
est? Sic quippe semper es ultra illa; cum semper
ibi sis praesens, seu cum illud semper sit tibi praesens,
ad quod illa nondum pervenerunt.
CAPUT XXI.
An hoc sit saeculum saeculi, sive saecula saeculorum.--Dei aeternitas continet ipsa saecula temporum:
et dici potest saeculum saeculi, sive saecula saeculorum.
An ergo hoc est saeculum saeculi, sive saecula
saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet
omnia temporalia; sic tua aeternitas continet
etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum
quidem est, propter indivisibilem unitatem; saecula
vero, propter interminabilem immensitatem. Et
quamvis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te
plena, et sint in te; sic tamen es sine omni spatio,
ut nec medium, nec dimidium, nec ulla pars sit
in te.

CAPUT XXII.
Quod solus sit quod est, et qui est.--Omnia Deo
indigent ut sint, et ut bene sint.
Tu solus ergo, Domine, es quod es; et tu es qui
es. Nam quod aliud est in toto, et aliud in partibus;
et in quo aliquid est mutabile, non omnino est
quod est. Et quod incoepit a non esse, et potest
cogitari non esse; et nisi per aliud subsistat, redit
in non esse: et quod habet fuisse, quod jam non
est; et futurum esse, quod nondum est, id non est
proprie et absolute. Tu vero es quod es, quia quidquid
aliquando, aut aliquo modo es hoc totus et
semper es. Et tu es qui proprie et simpliciter es;
quia nec habes fuisse, aut futurum esse; sed tantum
praesens esse, nec potes cogitari aliquando

non esse. Sed et vita es, et lux, et sapientia,
et beatitudo, et aeternitas, et multa hujusmodi bona;
et tamen non es nisi unum et summum bonum, tu
tibi omnino sufficiens, et nullo indigens; quo
omnia indigent ut sint, et ut bene sint.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.