PL 158, col. 246

Liber pro insipiente (Gaunilo majoris monasterii), J. P. Migne

fuerit, quidquid est in re, majus illa erit: ac per
hoc, non erit illud majus omnibus, quod utique
jam esse in intellectu probatum est. Adhuc respondeo:
Si esse dicendum est in intellectu, quod secundum
veritatem cujusquam rei nequit saltem cogitari;
et hoc in meo sic esse non denego. Sed quia per
hoc esse quoque in re non potest ullatenus obtinere,
illud esse ei adhuc penitus non concedo,
quousque mihi argumento probetur indubio; quod
qui esse dicit hoc, quod majus omnibus aliter
non erit omnibus majus, non satis attendit cui
loquatur. Ego enim nondum dico, imo etiam nego,
vel dubito, ulla re vera esse majus illud: nec
aliud ei esse concedo, quam illud, si dicendum est
esse, cum secundum vocem tantum auditam rem prorsus

ignotam sibi conatur animus effingere. Quomodo
igitur inde mihi probatur majus illud rei veritate
subsistere, quia constet illud majus omnibus esse:
cum id ego eousque negem adhuc, dubitemve constare;
ut ne in intellectu quidem vel cogitatione
mea, eo saltem modo majus ipsum esse dicam, quo
dubia etiam multa sunt et incerta. Prius enim certum
nihil necesse est fiat, revera esse alicubi majus ipsum,
et tum demum ex eo, quod majus est omni
bus, in seipso quoque subsistere non erit ambiguum.
6.
Exempli gratia: Aiunt quidam alicubi Oceani
esse insulam, quam ex difficultate vel potius impossibilitate
inveniendi quod non est, cognominant
aliqui perditam: quamque fabulantur multo amplius,
quam de fortunatis insulis fertur, divitiarum, deliciarumque

omnium inaestimabili ubertate pollere, nulloque
possessore aut habitatore, universis aliis, quas
incolunt homines, terris, possidendorum redundantia
usquequaque praestare. Hoc ita esse dicat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.