PL 158, col. 253

Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Non igitur potest cogitari non esse quo majus nequit
cogitari.
CAPUT IV.
Differentia inter posse cogitari, et intelligi non esse.
Quod autem dicis: quia cum dicitur quod summa
res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse
diceretur quod non esse, aut etiam posse
non esse, non possit intelligi; potius dicendum fuit,
non possit cogitari. Si enim dixissem rem ipsam
non posse intelligi non esse, fortasse tu ipse, qui
dicis quia secundum proprietatem verbi istius falsa
nequeunt intelligi, objiceres nihil, quod est,
posse intelligi non esse, falsum est enim non
esse quod est: quare non esset proprium Deo,
non posse intelligi non esse. Quod sic aliquid

eorum, quae certissime sunt, potest intelligi non
esse similiter et alia certa posse intelligi non
esse. Sed hoc utique non potest objici de
cogitatione, si bene consideretur. Nam etsi nulla
quae sunt, possunt intelligi non esse; omnia
tamen possunt cogitari non esse, praeter id
quod summe est. Illa quippe omnia et sola possunt
cogitari non esse, quae initium, aut finem, aut partium
habent conjunctionem, et, sicut jam dixi, quidquid
alicubi aut aliquando totum non est; illud vero
solum non potest cogitari non esse, in quo nec
initium, nec finem, nec partium conjunctionem, et
quod nonnisi semper et ubique totum ulla invenit
cogitatio. Scito igitur quia potes cogitare te non
esse, quandiu esse certissime scis: quod te miror

dixisse nescire. Multa namque cogitamus
non esse, quae scimus esse; et multa esse, quae non
esse scimus: non existimando, sed fingendo
ita esse ut cogitamus. Et quidem possumus cogitare
aliquid non esse, quandiu scimus esse, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.