PL 158, col. 252
Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
intellectu? Quid ergo consequentius, quam si quo
majus cogitari nequit, est in solo intellectu; idem
esse quo majus cogitari possit? Sed utique, quo
majus cogitari potest, in nullo intellectu est quo
majus cogitari non possit. An ergo non consequitur,
quo majus cogitari nequit, si est in ullo
intellectu, non esse in solo intellectu? Si enim
est in solo intellectu, est quo majus cogitari potest:
quod non convenit.
CAPUT III.
Ad instantiam adversarii: quod sequeretur insulam
fictitiam esse reipsa, quia cogitatur.
Sed tale est, inquis, ac si aliquis insulam
Oceani, omnes terras sua fertilitate vincentem, quae
difficultate, imo impossibilitate inveniendi quod non
est, perdita nominatur, dicat idcirco non posse dubitari
vere esse in re, quia verbis descriptam facile
quis intelligit. Fidens loquor; quia si quis
invenerit mihi aliquid aut reipsa, aut sola cogitatione
existens, praeter quo majus cogitari non
possit, cui aptare valeat connexionem hujus
meae argumentationis, inveniam, et dabo illi perditam
insulam amplius non perdendam. Palam autem
jam videtur quo non valet cogitari majus, non posse
cogitari non esse, quod tam certa ratione veritatis
existit; aliter enim nullatenus existeret. Denique si
quis dicit se cogitare illud non esse: dico quod tum
cum hoc cogitat aut cogitat aliquid, quo
majus cogitari non possit, aut non cogitat. Si non
cogitat, non cogitat non esse quod non cogitat.
Si vero cogitat, utique cogitat aliquid, quod nec
cogitari possit non esse. Si enim posset cogitari
non esse, cogitari posset habere principium et finem;
sed hoc non potest. Qui ergo illud cogitat,
aliquid cogitat quod nec cogitari possit non esse;
hoc vero qui cogitat, non cogitat idipsum non
esse; alioquin cogitat quod cogitari non potest.