PL 158, col. 251

Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

posse cogitari vel intelligi, aut esse in cogitatione
vel intellectu, de quo haec intelliguntur? Si enim
non potest, non possunt haec intelligi de eo.
Quod si dicis non intelligi et non esse in intellectu,
quod non penitus intelligitur; dic quia qui
non potest intueri purissimam lucem solis, non videt
lucem diei, quae non est nisi lux solis. Certe vel
hactenus intelligitur, et est in intellectu, quo
majus cogitari nequit; ut haec de eo intelligantur.
CAPUT II.
Magis urgetur ratiocinatio praeposita; et ostenditur
id quo majus cogitari nequit, cogitari posse, atque
adeo etiam esse.
Dixi itaque in argumentatione, quam reprehendis,
quia cum insipiens audit proferri, quo majus

cogitari non potest, intelligit quod audit. Utique
qui non intelligit, si nota lingua dicitur, aut nullum,
aut nimis obtusum habet intellectum.
Deinde 38 dixi quia si intelligitur, est in intellectu.
An est in nullo intellectu, quod necessario
in rei veritate esse monstratum est?
Sed dices quia etsi est in intellectu, non
tamen consequenter quia intelligitur. Vide
quia consequitur esse in intellectu, ex eo quia
intelligitur. Sicut enim quod cogitatur, cogitatione
cogitatur; et quod cogitatione cogitatur, sicut
cogitatur, sic est in cogitatione; ita quod intelligitur,
intellectu intelligitur: et quod intellectu intelligitur,
sicut intelligitur, sic est in intellectu.

Quid hoc planius? Postea dixi quia, si est vel in solo
intellectu, potest cogitari esse et in re; quod majus
est. Si ergo in intellectu solo est, idipsum
scilicet quo majus non potest cogitari, est quo majus
cogitari potest: rogo quid consequentius? An enim
si est vel in solo intellectu, non potest cogitari
esse et in re? Aut si potest, nonne qui hoc cogitat,
aliquid cogitat majus eo; si est in solo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.