PL 158, col. 250
Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quo majus cogitari non posset; sed quidquid
cogitari potest, et non est; si esset, posset, vel
actu vel intellectu non esse. Quare si vel cogitari
potest, non potest non esse quo majus cogitari
nequit. Sed ponamus non esse, si vel cogitari
valet: at quidquid cogitari potest, et non est;
si esset, non esset quo majus cogitari non possit. Si
ergo esset quo majus cogitari non possit, non esset
quo majus cogitari non possit: quo [quod] nimis
est absurdum. Falsum est igitur non esse aliquid,
quo majus eogitari non possit si vel cogitari
potest: multo itaque magis, si intelligi aut in
intellectu esse potest. Plus aliquid dicam: procul
dubio quidquid alicubi aut aliquando non est,
etiamsi est alicubi aut aliquando; potest tamen
cogitari nunquam et nusquam esse,
sicut non est alicubi aut aliquando. Nam quod heri
non fuit, et hodie est: sicut heri non fuisse intelligitur;
ita nunquam esse subintelligi potest: et quod
hic non est, et alibi est, sicut non est hic, ita
potest cogitari nusquam esse. Similiter cujus partes
singulae non sunt ubi aut quando sunt aliae partes
ejus; omnes partes, et ideo ipsum totum, possunt
cogitari nunquam aut nusquam esse. Nam etsi dicatur
tempus semper esse, et mundus ubique;
non tamen illud totum semper, aut iste totus est
ubique: et sicut singulae partes temporis non
sunt, quando aliae sunt; ita possunt nunquam esse
cogitari; et singulae mundi partes, sicut non
sunt ubi aliae sunt; ita subintelligi possunt nusquam
esse: sed et quod partibus conjunctum est,
cogitatione dissolvi, et non esse potest. Quare quidquid
alicubi aut aliquando totum non est, etiamsi
est, potest cogitari non esse: at quo majus cogitari
nequit, si est, non potest cogitari non
esse, alioquin si est, non est quo majus cogitari
non potest: quod non convenit. Nullatenus ergo
alicubi, aut aliquando totum non est; sed semper
et ubique totum est. Putasne aliquatenus