PL 158, col. 249

Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM.
Generatim refellitur adversarii ratiocinatio; et ostenditur
id quo majus cogitari non potest, esse reipsa.
Dicis quidem (quicunque es qui dicis haec
posse dicere insipientem) quia non est in intellectu
aliquid, quo majus cogitari non possit, aliter
quam quod secundum veritatem cujusque rei
nequit saltem cogitari: et quia non magis consequitur
hoc, quod dico, quo majus cogitari non
possit, ex eo quia est in intellectu, esse et in re,
quam perditam insulam certissime existere ex
eo quia cum describitur verbis, audiens eam non
ambigit in intellectu suo esse. Ego vero dico: Si,
quo majus cogitari non potest, non intelligitur, vel
cogitatur, nec est in intellectu vel cogitatione; profecto

Deus aut non est quo majus cogitari non possit,
aut non intelligitur vel cogitatur, et non est
in intellectu vel cogitatione. Quod quam falsum sit,
fide et conscientia tua pro firmissimo utor argumento.
Ergo quo majus cogitari non potest, vere
intelligitur et cogitatur, et est in intellectu et cogitatione.
Quare, aut vera non sunt quibus contra
conaris probare, aut ex eis non consequitur
quod te consequenter opinaris concludere. Quod
autem putas ex eo, quid intelligitur aliquid quo
majus cogitari nequit, non consequi illud esse in
intellectu; nec si est in intellectu, ideo esse in re:
certe ego dico: si vel cogitari potest esse, necesse
est illud esse. Nam quo majus cogitari
nequit, non potest cogitari esse, nisi sine initio.

Quidquid autem potest cogitari esse, et non est:
per initium potest cogitari esse. Non ergo quo majus
cogitari nequit, cogitari potest esse, et non
est. Si ergo potest cogitari esse, ex necessitate
est. Amplius. Si utique vel cogitari potest,
neccsse est illud esse. Nullus enim negans aut dubitans
esse aliquid, quo majus cogitari non possit,
negat vel dubitat quia si esset, nec actu nec intellectu
posset non esse. Aliter namque non esset

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.