PL 158, col. 248
Liber pro insipiente (Gaunilo majoris monasterii), J. P. Migne
etiam reipsa id esse, ut nec possit cogitari
non esse? Quapropter certissimo primitus aliquo
probandum est argumento aliquam superiorem, hoc
est, majorem ac meliorem omnium, quae sunt, esse
naturam, ut ex hoc, alia jam possimus omnia
probare quibus necesse est illud quod majus ac
melius est omnibus, non carere. Cum autem dicitur
quod summa res ista non esse nequeat cogitari,
melius fortasse diceretur quod non esse, aut etiam
posse non esse, non possit intelligi: nam secundum
proprietatem verbi istius, falsa nequeunt intelligi;
quae possunt utique eo modo cogitari, quo Deum
non esse, insipiens cogitavit: et me quoque esse certissime
scio, sed et posse non esse nihilominus scio;
summum vero illud quod est Deus, et esse, et
non esse non posse, indubitanter intelligo. Cogitare
autem me non esse, quandiu esse certissime scio,
nescio utrum possim; sed si possum, cur non et quid
quid aliud eadem certitudine scio? Si autem
non possum, non erit jam istud proprium Deo.
8.
Caetera libelli illius tam veraciter et tam praeclare
sunt magnificeque disserta, tanta denique
referta utilitate, et pii ac sancti affectus intimo
quodam odore fragrantia, ut nullo modo propter
illa, quae in initiis recte quidem sensa, sed minus
firmiter argumentata sunt, ista sint contemnenda,
sed illa potius argumentanda robustius, ac omnia
cum ingenti veneratione et laude suscipienda.