PL 158, col. 255
Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
esse; si est, non est quo majus cogitari non possit:
quod si non est, utique si esset, non esset quo majus
non possit cogitari. Sed dici non potest; quia
quo majus non possit cogitari, si est, non est
quo majus cogitari non possit; aut si esset, non
esset quo non possit cogitari majus. Patet ergo
quia nec non est, nec potest non esse, aut cogitari
non esse. Aliter enim, si est, non est quod dicitur;
et si esset, non esset. Hoc autem non tam
facile probari posse videtur de eo quod majus
omnibus dicitur. Non enim ita patet quia quod non
esse cogitari potest, non est majus omnibus quae
sunt; sicut quia non est quo majus cogitari non possit:
nec sic est indubitabile quia, si est aliquid
majus omnibus, non est aliud quam quo
majus non possit cogitari; aut si esset, non esset
similiter aliud: quomodo certum est de eo quod
dicitur, quo majus cogitari nequit. Quid enim:
si quis dicat esse aliquid majus omnibus quae
sunt, et idipsum tamen posse cogitari non esse; et
aliquid majus eo, etiamsi non sit posse tamen
cogitari: an hic sic aperte inferri potest, non
est ergo 39 majus omnibus quae sunt, sicut ibi
apertissime diceretur; ergo non est quo majus
cogitari nequit? Illud namque alio indiget argumento,
quam hoc quod dicitur, omnibus majus. In
isto vero non est opus alio, quam hoc ipso quod sonat,
quo majus cogitari non possit. Ergo si non
similiter potest probari de eo quod majus omnibus
dicitur, quod de se per seipsum probat quo majus
nequit cogitari, injuste me reprehendisti dixisse quod
non dixi, cum tantum differat ab eo quod dixi. Si
vero vel aliud argumentum potest: nec sic
me debuisti reprehendere dixisse quod probari potest.
Utrum autem possit, facile perpendit, qui
hoc posse, quo majus cogitari nequit, cognoscit:
nullatenus enim potest intelligi quo magis cogitari
non possit; nisi id quod solum omnibus est majus.