PL 158, col. 256

Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Sicut ergo quo majus cogitari nequit intelligitur,
et est in intellectu; et ideo esse in rei veritate
asseritur: sic quod majus dicitur omnibus intelligi,
et esse in intellectu; et idcirco reipsa esse
ex necessitate concluditur. Vides ergo quam recte
me comparasti stulto illi, qui hoc solo quod descripta
intelligeretur, perditam insulam esse vellet
asserere.
CAPUT VI.
Discutitur dictum adversarii in num. 2, quaelibet falsa
similiter possent intelligi, atque adeo essent.
Quod autem objicis, quaelibet falsa vel dubia similiter
posse intelligi, et esse in intellectu: quemadmodum
illud, quod dicebam. Miror quid hic sensisti
contra me, dubium probare volentem; cui

primum hoc satis erat, ut quolibet modo illud intelligi
et esse in intellectu ostenderem: quatenus
consequenter consideraretur utrum esset
in solo intellectu, velut falsa; an et in re, ut
vera. Nam si falsa et dubia hoc modo intelliguntur,
et sunt in intellectu; quia, cum dicuntur,
audiens intelligit quid dicens significet: nihil prohibet
quod dixi intelligi, et esse in intellectu. Quomodo
autem sibi conveniant quod dicis quia falsa
dicente aliquo, quaecunque ille diceret, intelligeres:
et quia illud quod est non eo modo quo etiam
falsa habentur in cogitatione, non diceris auditum
cogitare, aut in cogitatione habere; quia scilicet,
non possis hoc aliter cogitare, nisi intelligendo,
id est, scientia comprehendendo reipsa illud existere?

Quomodo, inquam, conveniant, et falsa intelligi;
et intelligere esse scientia comprehendere
existere aliquid: nihil ad me, tu videris. Quod
si et falsa aliquo modo intelliguntur; et non omnis,
sed cujusdam intellectus est haec deffinitio: Non
debui reprehendi, quia dixi quo majus cogitari non
possit intelligi, et in intellectu esse; etiam antequam
certum esset reipsa illud existere.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.