PL 158, col. 257
Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT VII.
Contra dictum aliud adversarii ibidem: nempe quod
summum magnum aeque possit concipi non esse; ac
Deus ab insipiente concipitur.
Deinde quod dicis vix unquam posse esse credibile,
cum dictum et auditum fuerit, istud non
eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest
cogitari non esse Deus. Respondeant pro me, qui
vel parvam scientiam disputandi argumentandique
attigerunt. An enim rationabile est, ut idcirco neget
aliquis quod intelligit; quia esse dicitur id quod ideo
negat, quia non intelligit? Aut si aliquando
negatur, quod aliquatenus intelligitur, et idem est
illi, quod nulla tenus intelligitur; nonne facilius probatur
quod dubium est, de illo quod in aliquo, quam
de eo quod in nullo est intellectu? Quare nec credibile
potest esse, idcirco quemlibet negare quo majus
cogitari nequit, quod auditum aliquatenus intelligit;
quia negat Deum, cujus sensum nullo modo
cogitat. Aut si et aliud, quia non omnino intelligitur,
negatur, nonne tamen facilius id quod
aliquo modo, quam id quod nullo modo intelligitur,
probatur? Non ergo irrationabiliter contra insipientem,
ad probandum Deum esse, attulit, quo majus
cogitari non possit; cum illud nullo modo, istud
aliquo modo intelligeret.
CAPUT VIII.
Comparatio picturae num. 3 proposita examinatur. Et
unde conjici queat summum magnum, de quo
adversarius num. 4 quaesierat.
Quod vero tam studiose probas, quo majus cogitari
nequit, non tale esse; qualis nondum facta
pictura in intellectu pictoris, sine causa fit. Non enim
ad hoc protuli picturam praecogitatam, ut tale illud,
de quo agebatur, vellem asserere; sed tantum, ut
aliquid esse in intellectu, quod non esse intelligeretur,
possem ostendere. Item, quod dicis:
quo majus cogitari nequit, secundum rem vel ex
genere tibi vel ex specie notam, te cogitare auditum,
vel in intellectu habere non posse; quoniam nec
ipsam rem nosti, nec eam ex alia simili potes