PL 158, col. 260
Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT X.
Firmitas rationis praedictae, et libelli clausula.
Puto quia monstravi me non infirma, sed satis
necessaria argumentatione probasse in praefato
libello, reipsa existere aliquid, quo majus cogitari
non possit; nec eam alicujus objectionis infirmari
firmitate. Tantam enim vim hujus probationis
in se continet significatio; ut hoc ipsum
quod dicitur, ex necessitate, eo ipso quod intelligitur
vel cogitatur, et revera probetur existere, et
idipsum esse quidquid de divina substantia oportet
credere. Credimus namque de divina substantia,
quidquid absolute cogitari potest melius esse
quam esse. Verbi gratia: melius est esse aeternum,
quam non aeternum; bonum, quam non bonum;
imo bonitatem ipsam, quam non bonitatem ipsam.
Nihil autem hujusmodi non esse potest, quo
majus aliquid cogitari non potest. Necesse igitur est,
quo majus cogitari non potest, esse quidquid de
divina essentia credi oportet. Gratias ago benignitati
tuae et in reprehensione, et in laude opusculi
mei. Cum enim ea, quae tibi digna susceptione
videntur, tanta laude extulisti, satis apparet, quia
quae tibi infirma visa sunt, benevolentia, non malevolentia,
reprehendisti.
ut nec nostris nec futuris temporibus ullum
illis parem in veritatis contemplatione speremus;
nullum tamen reprehendendum arbitror, si fide
stabilitus, in rationis ejus indagine se voluerit exercere.
Nam et illi, quia breves dies sunt [(Job XIV, 58)]
,
non omnia quae possent, si diutius vixissent, dicere
potuerunt: et veritatis ratio tam ampla, tamque