PL 158, col. 261

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

profunda est ut a mortalibus nequeat exhauriri;
et Dominus in Ecclesia sua, cum qua se esse usque
ad consummationem saeculi promittit, gratiae suae
dona non desinit impertiri. Et, ut alia taceam, quibus
sacra pagina nos ad investigandam rationem
invitat, ubi dicit: Nisi credideritis, non intelligetis [(Isa. VII, 9)]
,
aperte nos monet intentionem ad
intellectum extendere; cum docet qualiter ad illum
debeamus proficere. Denique quoniam inter fidem
et speciem intellectum, quem in hac vita capimus,
esse medium intelligo, quanto aliquis ad illum proficit,
tanto eum propinquare speciei (ad quam omnes
anhelamus) existimo. Hac igitur ergo consideratione,
licet sim homo parvae nimis scientiae, confortatus,
ad eorum quae credimus, rationem intuendam,
quantum superna gratia mihi dare dignatur,

aliquando conor assurgere, et cum aliquid quod
prius non videbam reperio, id aliis libenter aperio;
quatenus quid secure tenere debeam, alieno discam
judicio. Quapropter, mi pater et domine, Christianis
omnibus cum reverentia amande, et cum amore reverende,
papa Urbane, quem Dei providentia in sua
Ecclesia summum constituit pontificem, quoniam
nulli rectius possum, vestrae sanctitatis praesento
conspectui subditum opusculum, ut ejus auctoritate,
quae ibi suscipienda sunt, approbentur, et quae corrigenda
sunt emendentur.
Domino et Patri universae Ecclesiae in terra peregrinantis,
summo pontifici URBANO, frater ANSELMUS vita peccator, habitu monachus, sive jubente sive permittente

Deo, Cantuariae metropolis vocatus episcopus,
debitam subjectionem, cum humili servitio, et
devotis orationibus.
Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem,
cui vitam et fidem Christianam custodiendam,
et Ecclesiam suam regendam committeret; ad
nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam
fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate
corrigatur; nec ulli alii tutius, si quid contra errorem
respondetur, ostenditur, ut ejus prudentia examinetur.
Quapropter, sicut nulli dignius possum,
ita nulli libentius praesentem epistolam, quam vestrae
destino sapientiae; quatenus si quid in ea corrigendum
est, vestra censura castigetur, et quod regulam
veritatis tenet, vestra auctoritate roboretur

.
CAPUT PRIMUM.
Scribendi occasio, et status quaestionis.
Cum adhuc in Becci monasterio essem abbas, praesumpta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.