PL 158, col. 262
De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
est a quodam clerico in Francia talis assertio: Si in Deo,
inquit, tres personae sunt una tantum
res; et non sunt tres res unaquaeque per se separatim,
sicut tres angeli, aut tres animae: ita tamen ut potentia
et voluntate omnino sint idem: ergo Pater et Spiritus
sanctus cum Filio est incarnatus. Quod cum ad me
perlatum esset, incoepi contra hunc errorem quamdam
epistolam, quam, parte quadam edita, perficere
contempsi credens non ea opus esse; quoniam
et ille, contra quem fiebat, in consilio a venerabili
Remensi archiepiscopo Raynaldo collecto, errorem 42
suum abjuraverat et nullus videbatur qui eum
errare ignoraret; partem tamen illam quam feceram
quidam fratres, me nesciente, transcripserunt, atque
aliis lugendam tradiderunt; quod idcirco dico ut, si
in alicujus manus pars illa venerit, quanquam ibi
nihil falsum sit, tamen tanquam imperfecta et non
exquisita relinquatur; et hic quod illic incoepi, diligentius
inceptum et perfectum requiratur. Postquam
enim in Anglia ad episcopatum, nescio qua Dei dispositione,
captus et retentus sum; audivi praefatae
novitatis auctorem in sua perseverantem sententia
dicere se non ob aliud abjurasse quod dicebat,
nisi quia a populo interfici timebat. Hac igitur
causa quidam fratres precibus suis me coegerunt ut
solverem quaestionem, qua ipse sic irretitus erat, ut
nullomodo se expediri ab ea posse crederet; nisi
aut incarnatione Dei Patris et Spiritus sancti, aut
deorum multitudine se impediret. Quod rogo
ne quis putet praesumpsisse me quasi fortitudinem
fidei Christianae, meae existimem indigere defensionis
auxilio. Quippe si ego contemptibilis homuncio,
tot sanctis et sapientibus ubique existentibus,
ad confirmandum fidei Christianae firmamentum,
quasi mea indigeat defensione, aliquid scribere tentarem;
praesumptor utique judicari, et deodandus
possem videri. Si enim me viderent homines alii
onustum paxillis, et funibus, et aliis rebus, quibus
nutantia ligari et stabiliri solent elaborare circa
montem Olympum, ad confirmandum eum, ne alicujus
impulsu nutaret aut subverteretur; mirum, si
se a risu et derisu contineant; quanto magis
cum lapis, qui abcissus de monte sine manibus,
percussit et comminuit statuam, quam vidit in
somnio Nabuchodonosor; jam factus mons
magnus impleverit universam terram, si eum
meis rationibus fulcire et quasi nutantem stabilire
nitar; tot sancti et sapientes, qui super ejus aeternam
firmitatem se stabilitos esse gaudent, indignari
mihi possunt; et hoc imputate, non studiosae