PL 158, col. 263

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

gravitati, sed jactantiae levitati? Si quid ergo de
firmitate fidei nostrae in hac epistola disputavero,
non est ad confirmandam illam, sed ad fratrum hoc
exigentium precibus satisfaciendum. Sed si ille
qui praefatam protulit sententiam, Deo corrigente,
ad veritatem rediit, nullatenus putet me in hac epistola
contra se loqui; quia jam non est quod fuit.
Si enim fuit aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino; non sunt arguendae tenebrae quae jam non
sunt, sed lux approbanda quae lucet. Verumtamen
sive adhuc ad lucem redierit, sive non; quoniam
sentio laborare plures in eadem quaestione, etiamsi
fides in illis superet rationem, quae illis fidei videtur
repugnare, non mihi videtur superfluum repugnantiam
istam dissolvere.

CAPUT II.
Quod sacrae fidei quaestiones, quas disputamus, aut
rimamur, non quilibet dialectici, sed in Scripturis
sacris experti suscipere humiliter debent.
Sed priusquam de quaestione disseram, aliquid
praemittam ad compescendam eorum praesumptionem,
qui nefanda temeritate audent disputare contra
aliquid eorum, quae fides Christiana confitetur,
quoniam id intellectu capere nequeunt: et potius
insipienti superbia judicant nullatenus posse esse,
quod nequeunt intelligere; quam humili sapientia
fateantur esse multa posse, qua ipsi non valeant
comprehendere. Nullus quippe Christianus
debet disputare quomodo quod catholica Ecclesia

corde credit, et ore confitetur, non sit; sed semper
eamdem fidem indubitanter tenendo, amando,
et secundum illam vivendo, humiliter quantum potest,
quaerere rationem quomodo sit. Si potest
intelligere, Deo gratias agat; si non potest, non
immittat cornua ad ventilandum, sed submittat
caput ad venerandum. Citius enim potest in se confidens
humana sapientia impingendo cornua sibi
evellere, quam vi nitendo petram hanc evellere.
Solent enim quidam, cum coeperint quasi cornua
confidentis sibi scientiae producere, nescientes
quod si quis aestimat se scire aliquid, nondum cognovit
quemadmodum oporteat eum scire, antequam
habeant per soliditatem fidei alas spiritales, praesumendo
in altissimas de fide quaestiones assurgere.

Unde fit ut, dum ad illa, quae prius fidei scalam exigunt,
sicut scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis [(Isa. VII, 5)]
,
praepostere prius per intellectum
conantur ascendere, multimodos errores per intellectus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.