PL 158, col. 266

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Pagani defendunt legem suam: Judaei defendunt legem
suam: ergo et nos Christiani debemus defendere
fidem nostram.
Audiamus quomodo iste Christianus
defendat fidem suam. Si, inquit, tres personae sunt
una tantum res, et non sunt tres res, unaquaeque per se
separatim, sicut tres angeli aut tres animae; ita tamen
ut voluntate et potentia omnino sint idem: ergo Pater
et Spiritus sanctus cum Filio incarnatus est. Videte
quid dicat iste homo; quomodo defendat iste Christianus
fidem suam. Certe aut vult confiteri tres
deos, aut non intelligit quod dicit. Sed si tres deos
confitetur, non est Christianus; si autem affirmat
quod non intelligit, non illi credendum est. Huic
homini non est respondendum auctoritate sacrae
Scripturae; quia aut ei non credit, aut eam perverso

sensu interpretatur. Quid enim apertius dicit Scriptura
sacra, quam quod Deus unus et solus est?
Ratione igitur, qua se defendere nititur, ejus error
demonstrandus est. Ut autem facilius et brevius hoc
faciam, loquar tantum de Patre et Filio; quoniam
hae duae personae suis propriis vocibus aliae ab invicem
aperte designantur. Nam nomen Spiritus sancti
non est alienum a Patre et Filio, quia uterque est
et Spiritus, et sanctus. Quod autem in Patre et Filio
de unitate substantiae, vel pluralitate personarum
inveniemus, hoc in tribus absque dubio cognoscemus.
Dicat ergo: Si duae personae, Pater et Filius,
non sunt duae res. Quaeramus primum quid velit
hic dicere duas res. Nam unamquamque personam
credimus esse hoc, quod commune est ambobus; et

esse hoc, quod proprium est sibi. Persona enim Patris,
et Deus est, quod commune est illi cum Filio;
et Pater est, quod ei proprium est. Similiter
persona Filii, et Deus est, quod commune est illi
cum Patre; et Filius est, quod nonnisi de hac sola
persona dicitur. In his igitur duabus personis unum
est commune, id est Deus: et duo propria, quae
sunt Pater et Filius. Quaecunque enim illis sunt communia,
ut omnipotens, aeternus, in hoc solo communi
intelliguntur. Et quae sunt singulis propria, ut
est Patri genitor, vel gignens; et Filio Verbum,
vel genitus; his duobus nominibus, Patris scilicet
et Filii significantur. Cum igitur dicit has duas personas
esse duas res, quaero quid dicat ibi esse duas

res: an id quod commune est illis? an ea quae
propria sunt singula singulis? Sed si duas res esse
dicit duo propria, id est Patrem et Filium; ut tamen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.