PL 158, col. 267

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

id, quod commune est, non sit plures res, sed una
et sola res: superflue hoc dicit; quia nemo Christianus
confitetur Patrem et Filium, secundum haec duo
propria, unam rem esse, sed duas. Solemus enim usu
dicere rem, quidquid aliquo modo dicimus esse aliquid.
Qui autem dicit de Deo Patrem aut Filium,
aliquid de eo dicit; et omnes sciunt in Deo Patrem
non esse Filium, et Filium non esse Patrem; quamvis
in uno homine pater sit filius, et filius sit pater,
si idem homo est pater et filius: quod ideo fit, quia
in Deo dicuntur opposite; in uno vero homine non
ad invicem; sed ad alium filium pater, et ad alium
patrem filius dicitur. Hoc ergo modo nihil prohibet
dicere duas personas, Patrem et Filium esse duas
res; si tamen intelligatur cujusmodi sint res.

Non enim sic sunt Pater et Filius duae res, ut in his
duabus rebus intelligatur eorum substantia, sed eorum
relationes; quamvis ille per ea, quae subjungit,
aperte ostendat se non intelligere hoc modo duas
personas esse duas res. Nam cum dicit: Si tres personae
sint una tantum res, et non tres res, subjungit, per se separatim.
Quippe talem videtur pronuntiare
separationem, quae prohibeat esse simul in eodem
homine patrem et filium. Per hanc namque solam
putat se posse liberare Patrem a communione
incarnationis cum Filio. Nam per illam separationem,
qua aliud est esse Patrem, et aliud esse Filium
(quoniam aliae sunt ab invicem paternitas
et filiatio) si credit unum et solum esse Deum,
qui est Pater et Filius, non videt Patrem et Filium

posse separari, quin sint in eodem homine simul.
Aut ergo aliam separationem personarum Patris et
Filii loquitur, quam illam, qua, secundum propria,
alii sunt ab invicem Pater et Filius; quia per hanc
non intelligit incarnationem alienam esse a Patre;
imo si simul sunt Pater et Filius, opinatur consequi
Patrem esse participem incarnationis cum Filio.
Aut si illam dicit, frustra laborat, sicut jam dixi,
quia Christiana fides hoc modo intelligit Patrem et
Filium esse duas res. Sed cum ait: Sicut sunt tres
angeli, aut tres animae, aperte monstrat se non
de pluralitate vel separatione illa loqui, quae in illis
est personis secundum propria. Nempe de nulla
nna eademque numero re duo angeli dicuntur, aut
duae animae; nec unum aliquid numero de duobus

angelis dicitur, aut de duabus animabus; sicut Patrem
et Filium dicimus de Deo uno numero, et
unum numero Deum de Patre et Filio. Credimus
enim et dicimus quia Deus est Pater, et Deus est
Filius; et conversim, Pater est Deus, et Filius est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.