PL 158, col. 272

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sicut homo dicitur rex per regiam potestatem, non
est Deus nomen substantiae; sed accidentaliter dicuntur
illae (nescio quae) tres res tres dii, sicut
tres homines eamdem habentes regiam potestatem,
tres reges dicuntur: tres enim homines unus rex
esse nequeunt: quod quam nefandum sit, non est
opus dicere. Codex magnus implendus est, si voluero
scribere absurditates et impietates, quae sequuntur,
si verum est, una Dei persona incarnata,
reliquas duas consequi esse incarnatas; quia tres
illae personae sunt una res, secundum id quod communiter
de tribus dicimus; aut si sunt tres res
separatae, quemadmodum ille putat, contra quem
ista dixi, quoniam solus Filius est incarnatus.
Palam ergo est quod non debeat esse promptus

ad disputandum de rebus profundis; et maxime de
illis, in quibus non erratur sine periculo.
CAPUT IV.
Tres personas esse incarnatas, Filio incarnato, impossibile
est: Filio tamen amplius convenit incarnari,
quam Patri et Spiritui sancto.
Sed forsitan dicet iste mihi: Sicut putas ista
pariter consequi ex necessitate, quae dicis, sic consequitur
quod dico ita mihi necessaria mea
videtur consequentia. Ergo ostende non consequi,
quae dico; et fatebor ego tecum nullum inconveniens
sequi, si solus Filius est incarnatus, aut si tres personae
sunt una res. Quod si ab hac ostensione deficis,
non solvis, sed magis ligas quaestionem; cum tu
ipse mecum probas innumera nasci inconvenientia;

quae si neganda sunt, ambo debemus pariter
concludere tres personas non esse unam rem, si
solus Filius est incarnatus; aut si sunt una res,
omnes pariter esse incarnatas. Ostendendum ergo est,
in quo iste fallitur; et quo modo incarnationem solius
Filii non sequitur tres personas esse tres res
separatas; aut, si sunt una res tres personae, omnes
eas esse incarnatas. Quod utique Deus una et sola,
et individua, et simplex sit natura, et tres personae,
sanctorum Patrum, et maxime beati Augustini post
apostolos et evangelistas inexpugnabilibus rationibus
disputatum est. Sed et si quis legere dignabitur
duo parva opuscula mea, Monologion scilicet et
Proslogion, quae ad hoc maxime facta sunt, ut
quod fide tenemus de divina natura et ejus personis

praeter Incarnationem, necessariis rationibus
sine Scripturae auctoritate probari possit; si,
inquam, ea aliquis legere voluerit, puto quia et ibi
inveniet de hoc quod non improbare poterit, nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.