PL 158, col. 273

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

contemnere volet. In quibus si aliquid quod alibi
aut non legi, aut non memini me legisse, non
quasi docendo quod doctores nostri nescierunt, aut
corrigendo quod non bene dixerunt; sed dicendo
forsitan quod illi tacuerunt: quod tamen ab eorum
dictis non discordet, sed illis cohaereat; posui ad
respondendum pro fide nostra contra eos, qui nolentes
credere quod non intelligunt, derident
credentes; sive ad adjuvandum religiosum studium
eorum, qui humiliter quaerunt intelligere quod firmissime
credunt: nequaquam ob hoc me redarguendum
existimo. Ne tamen hanc legentibus epistolam,
laborem injungam quaerendi alia scripta, ut non solummodo
fide, verum etiam evidenti cognoscant ratione
tres personas non esse tres deos, sed unum

solum; nec tamen, Deo secundum unam personam
incarnato, ex necessitate secundum alias personas
eumdem Deum incarnari: aliquid hic, quantum ad
repellendam opinionem hujus defensoris, sicut ipse
putat, nostrae fidei sufficere credo, subjungam.
Aperte dicit aut Patrem, et Spiritum sanctum cum
Filio esse incarnatum; aut tres illas personas esse
tres res separatas. Quam nimirum separationem talem
existimat, ut nec Pater, nec Spiritus sanctus
sint in Filio. Nam si duae aliae personae sunt in Filio
et Filius in homine, illae quoque sunt in homine.
Unde putat consequi, cum tres personae simul sint
in eodem homine, si sunt una res, nullatenus personam
Filii posse in homine ipso incarnari, sine aliis
duabus personis. Personas tamen tres esse non negat,

nec Filium esse incarnatum. Quoniam igitur
supra monstratum est, si tres personae sunt tres
res separatae, aut tres deos esse consequi, aut alias
(de quibus jam dictum est) absurditates; nunc breviter
ostendam, adjuvante uno solo Deo, primum
quia etiam si sint tres dii, nihil illi proderit ad
defendendum Patrem et Spiritum sanctum ab incarnatione:
quod fieri non posse putat sine deorum
multitudine. Deinde, quod non sunt plures
dii, sed unus solus. Postea patefaciam, quamvis
sit unus Deus tres personae, non tamen
una qualibet incarnata, alias quoque incarnari necesse
esse; sed potius esse impossibile. Divinae
utique naturae est, sic semper et ubique esse,
ut nihil unquam aut alicubi sit sine ejus praesentia;

alioquin nequaquam ubique et semper est potens,
et quod ubique potens non est et semper, nullatenus
est Deus. Si enim dicit non ipsam divinam
substantiam, sed potestatem ejus esse semper et
ubique; non tamen negabit potestatem illi esse, aut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.