PL 158, col. 274

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

accidentalem, aut substantialem: accidentalis quidem
non est Deo potestas; quia cum omne subjectum
sine accidente, aut esse, aut intelligi possit;
Deus sine potestate nec esse, nec intelligi potest.
Si vero Deo potestas substantialis est, aut pars est
ejus essentiae, aut est idipsum, quod est tota
ejus essentia. Pars autem non est; quia (sicut supra
dictum est) quod partes habet, aut actu, aut intellectu
est dissolubile: quod omnino extraneum est a
Deo. Idem igitur est esse Dei, et potestas ejus.
Sicut itaque potestas Dei est semper, et ubique; ita
quidquid est Deus ubique et semper est. Ergo, cum
praedictus nostrae fidei defensor secundum se dicit
esse tres deos; monstrare nequit quomodo sint
separatim, ea separatione qua putat se Patrem et

Spiritum sanctum ab incarnatione liberare. Non
ergo illum potest adjuvare multitudo deorum, ad
defendendum Patrem et Spiritum sanctum ab incarnatione;
quoniam inveniri non potest in deorum
multiplicatione illa distinctio, sine qua defensionem
istam fieri posse nequaquam existimat.
Quod autem unus solus Deus sit, et non plures, hinc
facile probatur quia aut Deus non est summum bonum,
aut sunt plura summa bona; aut non sunt
plures dii, sed unus solus. Deum vero summum bonum
esse nullus negat; quia quidquid aliquo minus
est, nullatenus Deus est: et quidquid summum
bonum non est, minus est aliquo; 46 quia minus
est summo bono. Summum certe bonum pluralitatem
sui non admittit, ut plura sint summa bona. Si

enim plura sunt summa bona, paria sunt. Summum
vero bonum est, quod sic praestat aliis bonis,
ut nec par habeat, nec praestantius. Summum ergo
bonum unum et solum est. Non igitur sunt plures
dii, sed unus et solus est Deus; sicut summum bonum
est unum et solum: et sicut summa substantia
vel essentia sive natura; quae eadem ratione,
qua summum bonum, nullatenus pluraliter
dici posse probantur. Qui unus solus Deus cum sit
tres personae, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus;
non tamen Filio incarnato, necesse est alias
quoque personas (sicut ille disputator putat) incarnari,
sed impossibile. Personas enim non negat
plures esse, idcirco quoniam aliae sunt ab invicem.
Si enim ab invicem non essent aliae, plures

non essent. Sed, ut brevius explicem, et facilius
quod volo loquar tantum, sicut supra feci, de
Patre et Filio; quia per hos clarum erit quid intelligendum
sit de Spiritu sancto. Pater ergo et Filius
secundum substantiam non sunt plures, nec alii ab

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.