PL 158, col. 280
De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
Nam nec Deum nec personas ejus cogitat, sed
tale aliquid: quales sunt plures humanae personae.
Et quia videt unum hominem plures personas esse
non posse, negat hoc ipsum de Deo. Non enim
idcirco dicuntur tres personae, quia sint tres res
separatae, sicut tres homines; sed quia similitudinem
habent quamdam cum tribus separatis personis.
Consideremus hoc in Patre et Filio, et idipsum
intelligatur de Spiritu sancto. Ponamus igitur hominem
qui tantum sit pater, et non filius; et filium
ejus, qui tantum filius sit, et non pater; id est
Adam et Abel. Dicimus itaque de Adam patre, et de
Abel filio, quia pater non est filius, et filius non
est pater; quoniam duo homines et separatae personae
sunt Adam et Abel, nec est cujus filius sit
Adam aut cujus pater sit Abel. Sic itaque fatemur
in Deo quia Pater non est Filius, aut Filius
Pater (quamvis duo dii non sint); quoniam Pater
non habet patrem, aut Filius filium. Similiter Spiritus
sanctus non est Pater aut Filius; quia non est
cujus sit pater, aut cujus sit filius. Quoniam ergo
Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt, et alii
ab invicem, nec de invicem dici queunt (sicut
de patre et filio in diversis personis hominum ostendimus);
ideo dicuntur tres personae; non quia sint
tres res separatae. At si negat tria dici posse de
uno, et unum de tribus: ut tria non dicantur de
invicem; sicut in his tribus personis et uno Deo
facimus, quoniam hoc in aliis rebus non videt, nec
in Deo intelligere valet; sufferat paulisper aliquid
,
quod intellectus ejus penetrare non possit
esse in Deo, nec comparet naturam, quae super
omnia est libera ab omni lege loci et temporis
et compositionis partium, rebus quae loco aut tempore
clauduntur, aut partibus componuntur; sed
credat aliquid in illa esse, quod in istis esse nequit, et
acquiescat auctoritati Christianae, nec disputet
contra illam.
48
CAPUT VIII [ al. VII].
Originem personarum in divinis alia fontis, rivi et
lacus similitudine explicat.
Videamus tamen an in rebus creatis, quae et loci,
et temporis, et compositionis partium legi subjacent,
inveniri possit aliquatenus hoc quod negat in Deo.
Ponamus fontem, de quo nascatur et fluat rivus, qui
postea colligatur in lacum: sitque nomen ejus Nilus.
Sic itaque discrete dicimus fontem, rivum, lacum;
ut fontem non dicamus rivum, aut lacum; nec rivum,
fontem, aut lacum; nec lacum, fontem, aut rivum.