PL 158, col. 289
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
est Filius, aut Spiritus sanctus; nec Filius Pater,
aut Spiritus sanctus; nec Spiritus sanctus Pater, aut
Filius. Sequitur ergo alios ab invicem, et plures
esse, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. At
Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus sanctus
est Deus. Quid itaque consequentius, si praedicta
personarum pluralitas suam servat proprietatem,
quam Patrem et Filium et Spiritum sanctum plures
deos esse, et alios ab invicem? Sed hoc nullatenus
admittit inviolabilis simplicitas Deitatis, quam
unum solum Deum esse credimus. Sic repellit unitas
essentiae Dei, relativorum consequentiam. Considerandum
quoque est quomodo relationum pluralitas
obviet unitatis consequentiae; si prius posuerimus
aliqua ex his, in quibus nulla obsistit oppositio.
Dicimus unum Deum esse Patrem, et esse Filium,
et esse Spiritum sanctum, et unum eumdemque
Deum esse, sive singuli, sive bini, sive tres
simul dicantur. Si ergo Deus est aeternus, propter
unitatem Deitatis, ex necessitate sequitur quia
aeternus est Pater, aeternus est Filius, aeternus est
Spiritus sanctus. Et quoniam sive singuli, sive plures
simul, sunt unus Deus; non est nisi unus aeternus.
Similis consequentia, si Deus dicitur creator, sive
justus, sive aliquid aliorum, in quibus nulla praedicta
intelligitur relatio.
CAPUT III.
Quomodo unitatis Dei consequentiam restringat relatio.
Videamus nunc quomodo hanc unitatis Dei
consequentiam restringat relatio. Dicimus enim quia
Deus est Pater. Quoniam ergo unus est Deus Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus, exigit unitas Dei ut
Filius sit Pater, et Spiritus sanctus sit Pater; sed
obviat relatio quae prohibet Filium aut Spiritum
sanctum esse Patrem. Quippe nec natura permittit,
nec intellectus capit existentem de aliquo esse de
quo existit; aut de quo existit, esse existentem de
se. Existit autem Filius et Spiritus sanctus de Patre;
quare non potest Filius aut Spiritus sanctus
esse Pater, quamvis Deus sit Pater, et unus idemque
Deus sit Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Idipsum cognoscitur, si dicitur Deus esse Filius:
vult enim unitatis Dei consequentia, ut et Pater,
et Spiritus sanctus sit Filius. Sed Pater, de
quo est Filius, non potest esse qui de se est; Spiritus
vero sanctus, qui existit de Patre procedendo, non
est ille qui est de Patre nascendo. Item: Cum dicitur,
Deus est Spiritus sanctus; requirit unitas praedicta