PL 158, col. 291
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
,
nisi aliqua de supradictis oppositio. Quod
vero in his cognoscitur, in omnibus, quae de Deo
dicuntur, immutabiliter evenire necesse est.
CAPUT IV.
Cum Filius non sit de Spiritu sancto, ipse Spiritus ex
Filio procedit.
Nunc quaerendum est per supradictas irrefragabiles
rationes, utrum Filius sit de Spiritu sancto,
aut Spiritus sanctus de Filio. Dico quia sicut, per
supradictam rationem, aut Pater est de Filio, aut
Filius de patre: et similiter aut est de Spiritu sancto
Pater aut Spiritus sanctus de Patre; ita est
aut Filius de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus de
Filio. Quod qui negat, neget etiam necesse est unum
solum Deum esse; aut Filium Deum esse; aut Spiritum
sanctum Deum esse; aut Deum esse de Deo,
quia ex his sequitur quod dico. Amplius: Non est
Filius aut Spiritus sanctus de Patre, nisi de Patris
essentia, quae una est illi cum Filio et Spiritu
sancto. Cum ergo dicitur quia Filius est de Deo Patre;
si idem Deus est Pater et Spiritus sanctus,
sequitur, secundum unitatem Deitatis, ut sit etiam
de Spiritu sancto. Eodem modo: Quando confitemur
Spiritum sanctum esse de Deo Patre; si idem
Deus est, Pater et Filius, sequitur secundum eamdem
Deitatis unitatem, ut sit et de Filio. Ex his
igitur aperte cognoscitur quia aut Filius est de Spiritu
sancto, aut Spiritus sanctus de Filio; quoniam
utrumque nequit esse verum aut falsum. Necesse
est ergo Spiritum sanctum esse de Filio; si
potest monstrari Filium non esse de illo. Nam si
quis dicit non sequi Filium esse de Patre et de Spiritu
sancto, idcirco quoniam unus est Deus,
Pater et Spiritus sanctus; etiamsi non opponitur
aliud, aut Spiritum sanctum esse de Patre et
Filio, quoniam unus est Deus Pater et Filius; quamvis
non sit Filius de Spiritu sancto: consideret,
quia cum est Deus de Deo, aut est totus de toto, aut
pars de parte, aut totus de parte, aut pars de toto.
Sed Deus nullam habet partem: impossibile igitur
est ut sit Deus de Deo, aut ut totus de parte,
aut ut pars de toto, aut ut pars de parte. Necesse
est igitur ut, si est Deus de Deo, totus sit de toto.
Cum ergo Filius dicitur esse de Deo qui est Pater