PL 158, col. 294

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

sanctus non habet Filium. Per hoc enim probari
possunt quia alii sunt ab invicem; non tamen
haec est causa ut diversae sint personae. Quippe
si duo sint homines, quorum alter habeat filium,
alter non, quamvis per hoc ostendi possint esse
diversi; non tamen ob hoc alii sunt ab invicem,
quia quoquomodo se habeant in habendo et non
habendo filium, diversitatem tamen non amittunt.
Ita in Patre et Spiritu sancto, non quia alius Filium
habet, alius non habet, idcirco sunt diversi;
sed quoniam diversi sunt, ideo nihil prohibet eos in
habendo et non habendo Filium esse dissimiles.
Similiter responderi potest, si ideo dicitur alius,
quia non ab alio procedit Spiritus sanctus, sicut ipse
procedit a Patre. Quippe, ut secundum illos loquar

qui negant Spiritum sanctum de Filio procedere,
sicut non est haec causa, quia Spiritum sanctum
Filius de se procedentem non habet, sicut Pater; ut
alius sit a Patre (sequeretur enim ut si Spiritus
sanctus procederet de Filio, Filius non esset alius
a Patre), ita per hoc non est Spiritus sanctus a Patre
alius, quia non habet Filium, aut Spiritum sanctum
de se procedentem, sicut Pater. Et quemadmodum
Filius non ideo est alius a Patre; quia Patrem
habet, et Pater non habet patrem, (si enim
Pater haberet patrem, alius tamen esset a Filio)
ita Spiritus sanctus, quia de aliquo procedit, et Pater
a nullo, non propter hoc est alius a Patre; quia
si Pater de aliquo procederet non minus tamen
esset alius a Patre, de quo procedit. Palam igitur

est quia non ideo est Spiritus sanctus alius a Patre,
quia non habet Filium, aut Spiritum sanctum de se
procedentem, sicut Pater; nec quia de aliquo procedit,
et Pater de nullo. Sed neque per hoc intelligi
potest esse a Patre alius, quia Spiritus est Patris;
si de illo non habet esse. Potest enim intelligi aliquis
alius ab aliquo, priusquam sit illius; quamvis
alicujus nequeat esse, nisi sit alius: ut cum dicitur
homo dominus alicujus, aut homo alterius hominis,
prius intelligitur alius ab illo, cujus esse dicitur,
quam sit ejus dominus vel homo. Sic itaque, si
Spiritus sanctus non est de Patre, nihil prohibet
eum intelligi prius alium ab illo, quam sit illius.
Quare non facit illum alium esse a Patre hoc quia
Spiritus ejus est: si per hoc non habet ut sit alius ab

illo, per hoc quod est Spiritus illius; sicut Filius
per hoc est alius a Patre, per quod est Filius ejus:
quod non est aliud nisi quia de ipso existit nascendo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.