PL 158, col. 295

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

.
Videatur itaque quod Spiritus sanctus non sit per
aliud a Patre alius, nisi quia ab illo habet esse quod
est; quamvis alio suo modo, quam Filius. Investigemus
tamen hoc diligentius. Utique aut postquam
fuit Spiritus sanctus hoc quod est, contigit
illi alium esse a Patre, aut in existendo habet unde
alius est. Contingit enim aliquem esse quod est,
priusquam sit alius; et contingit aliquem alium in
existendo fieri: prius autem quemquam esse alium,
quam sit hoc quod est, non est possibile. Namque
primus homo, priusquam de illo esset homo aliquis,
erat ipse homo, sed non erat alius: cum vero primum
exstitit de illo aliquis; et ille de quo exstitit
postquam fuit, factus est alius; et qui de illo
exstitit, simul habuit et esse, et alium esse. Aut
ergo Spiritus sanctus, sicut dixi, postquam fuit,

factus est a Patre alius; aut habet in existendo
propter quod alius dicitur. Sed si postquam fuit,
contigit illi alium esse a Patre; cum non sit alia
persona, nisi quoniam alius est ab illo, non fuerunt
illae semper tres personae; quia ista non semper
fuit, sicut non semper fuit Spiritus sanctus
alius a Patre. Quoniam itaque falsa sunt haec:
patet quia in existendo habet unde alius est. Esse
autem nequit nisi aut ex aliquo, sicut Filius; aut
ex nullo, sicut Pater. Quod si ex nullo quemadmodum
Pater existit; aut ita existit unusquisque per
se, ut neuter ab altero quidquam habeat; et sunt
duo dii, Pater et Spiritus sanctus: aut quoniam
unus Deus sunt, si uterque de nullo est, penitus

nihil inveniri valet in fide Christiana, unde sint ab
invicem alii; sed unus idemque est Pater, et
Spiritus sanctus, et una persona: quae vera fides
abhorret. Non est ergo verum Spiritum sanctum a
nullo esse. Si autem est ab aliquo, non est nisi ex
Deo qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; sed
a seipso nequit esse, quoniam nulla persona a seipsa
potest existere. Quare si quis eum negat esse a
Filio, negare nequit illum a Patre esse. Si quis autem
dicit quia licet non habeat esse de Patre; tamen
per processionem alius potest intelligi. Ad hoc quoque
respondendum arbitror, ne possit aliquid in hac
quaestione nostrae objici assertioni, cui nostra responsio

non obviet: nec miretur aliquis me tantum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.