PL 158, col. 296

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

in hoc immorari, quoniam non parvae auctoritatis
erat ille inter suos, quem sensi non sentire Spiritum
sanctum hoc, quod est, habere ex Patre; nec
tunc habui opportunitatem respondendi.
CAPUT VI.
Spiritum sanctum, nisi esse a Patre habeat, non
posse intelligi alium esse ab eo, per missionem seu
processionem.
Qui ergo Spiritum sanctum dicere vult ex sola
processione alium esse a Patre, licet non sit ex illo,
intelligit aut idipsum esse procedere de Patre solummodo,
quod est mitti vel dari a Patre: ut cum mittit
vel dat eum Pater, tunc tantum procedat a Patre,
aut hoc esse procedere, quod est de Patre; sed
si idem est procedere, quod est dari vel mitti,

procedit pariter a Filio sicut a Patre Spiritus sanctus;
quoniam ab illo similiter mittitur et datur.
Item: Si non aliud Spiritui sancto procedere, quam
mitti vel dari; non est alius a Patre, nec procedit
a Patre, nisi cum datur vel mittitur: quod nemo,
puto, intelligit. Semper enim est alius a Patre Spiritus
sanctus, etiam ante creaturam; non autem
datur, vel mittitur, nisi creaturae; nec tamen dicendum
est quod accidat ei dari, vel mitti. Nam cum
ipse sit ubique et immutabilis, accipienti quidem
accidit aliquid, quia circa illum fit quod prius non
erat, et abesse potest; circa Spiritum sanctum
vero nihil fit quod prius non erat. Cum enim
caecus in luce non sentit lucem, non magis nec
minus habet aliquid lux; et si depulsa caecitate

sentiat caecus lucem, circa illum fit motus,
non circa lucem. Patet itaque non esse Spiritum 53
sanctum alium a Patre per sic intellectam
processionem, ut non sit aliud illi procedere quam
dari vel mitti. Est ergo patens eum per processionem
habere esse de Patre; et per hoc alium
esse a Patre, sicut Filius non per aliud est a Patre
alius quam per hoc quia de illo existit. Est igitur
Deus de Deo, et procedit de Deo; quia et ipse est
Deus, et Pater Deus, de quo est et procedit. At si
dicimus duas Spiritus sancti posse nominari processiones:
unam, quando existit de Patre; alteram,
quando datur vel mittitur. Non puto hoc esse negandum,

si unaquaeque in suo sensu intelligitur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.