PL 158, col. 297
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
De illa quippe processione, qua datur vel mittitur,
non incongrue Dominum sic dixisse intelligimus: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis
unde veniat, aut quo vadat
[(Joan. III, 8)]
. Sic enim hoc
potuisse dici videtur: Nescis unde procedit, aut quo
recedat. Cum enim datur, quasi de occulto venit et
procedit; cum vero subtrahitur, velut ad occultum
vadit, et recedit. De hac processione potest dici quia
idem illi est procedere, quod mitti.
CAPUT VII.
Spiritus sancti processio de Patre importat ejus
processionem de Filio.
Sive igitur non procedat, nisi existendo de Patre;
sive nonnisi cum datur, aut mittitur, et procedit ad
sanctificandam creaturam; sive utroque modo
procedat, sequitur ut procedat de Filio. Si enim est
de Patre, Deus est de Deo: unde probatur, ut dictum
est, esse quoque de Filio et procedere. Ab illo
namque procedit de quo est, et de illo existit a
quo procedit. Si vero tunc tantum procedit, cum
mittitur vel datur, procedit a Filio, a quo datur et
mittitur. Quod si utroque modo procedit, pariter
utroque modo procedere cognoscitur a Filio.
Ecce videmus Spiritum sanctum esse Deum de Deo,
et procedere de Deo; quod non est positum in
praefato symbolo: si ergo ideo negant eum esse et
procedere de Filio, quia ibi tacetur, negent similiter
eum esse de Deo et procedere, quod ibidem
non dicitur. Aut si hoc diffiteri nequeunt, non
timeant confiteri nobiscum Spiritum sanctum esse
et procedere de Filio; quoniam hoc in eodem
symbolo non inveniunt. At dicent: Satis
ibi significatur quia est et procedit de Deo, cum
dicitur quia a Patre procedit, quoniam Pater est
Deus: et nos similiter dicimus quia aperte
monstratur procedere de Filio, cum dicitur procedere
de Deo, quia Filius est Deus. Interrogo
enim utrum ideo intelligendus sit Spiritus
sanctus esse de Patre, quia de Deo est; aut idcirco
esse de Deo, quia est de Patre. Licet enim invicem
alterum altero probetur (si enim est de Patre, est
de Deo; et si est de Deo, est de Patre; quoniam
nulla supradicta obviat relatio): non tamen similiter
invicem sunt alterum alterius causa. Nam si