PL 158, col. 309

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

est de seipso, sed tantummodo de Patre et
Filio.
CAPUT XVI [ al. XV].
Quod Spiritus sanctus non procedat a Patre per
Filium; sicut omnia a Patre per Verbum sunt
facta.
Dicent: Cur non similiter dicere possumus
Spiritum sanctum de Patre per Filium procedere,
sicut dicimus a Patre omnia facta per Verbum quod
est Filius? Sicut enim cum Pater facit per Verbum
suum, non facit per aliud quam per hoc quod
ipse est, hoc est per essentialem potestatem, quae
est eadem Verbi; et tamen dicitur facere per Verbum:
cur non similiter dicimus Spiritum sanctum
a Patre procedere per Verbum cum non procedat

a Patre, nisi de hoc et per hoc quod idem est
illi cum Filio quamvis non ut creatura, sed ut
idipsum de eodem ipso? Videamus quid sequatur,
si hoc dicimus; et pax sit inter nos. Nempe quae
facta sunt a Patre per Verbum, facta sunt ab ipso
Verbo: ipsum namque Verbum dicit: Quaecunque
enim Pater fecerit, haec et Filius similiter facit [(Joan. V, 19)]
.
Dicamus igitur quia Spiritus sanctus,
cum procedit a Patre per Filium, procedit et a Filio
similiter; sicut quae facta sunt a Patre per Verbum,
facta sunt similiter ab ipso Verbo, nisi forte intelligunt
Spiritum sanctum procedere de Patre per Filium
quemadmodum cum fons fluit in rivum, et
rivus colligitur in lacum, dicitur lacus esse de fonte
per rivum. Sed ibi non est rivus in fonte, sed extra

fontem sicut est Filius in Patre, et non extra Patrem.
Quare non sic est Spiritus sanctus de
Patre per Filium, sicut est lacus de fonte per rivum.
Si tamen sic est, negari nequit esse de Filio quamvis
sit de Patre per Filium; sicut fatendum est lacum
esse de rivo quamvis sit de fonte per rivum.
Qui enim negat lacum esse de rivo quoniam
prius est de fonte rivus: dicat se non esse de Patre
suo, sed de Adam, quoniam per Patrem suum est de
Adam. Dicat etiam Filium virginis non esse de
Maria, nec de David, nec de Abraham; quoniam isti
prius fuerunt de Adam: et dicat falsum esse quod
dictum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes
gentes [(Gen. XXII, 18)]
. Et ad David: De fructu ventris
tui ponam super sedem tuam [(Psal. CXXXI, 11)]
. Et ad

Mariam: Benedictus fructus ventris tui [(Luc. I, 42)]
.
Dicatque Christum non esse semen horum, vel fructum 57
sed Adae; quoniam isti ab illo descenderunt.
Sed neque de Adam est Filius Virginis,
secundum hunc sensum; sed de limo, de quo factus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.