PL 158, col. 310
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
est Adam. At inferent: Bene dicimus Spiritum
sanctum non procedere de Filio, sed de Patre
per Filium, quamvis sit de Patre et de Filio, sicut
dicis lacum esse de fonte et de rivo. De processionis
namque verbo quaestio est inter nos, quam vos asseritis
esse de Filio, et nos negamus: ecce enim
videtis rivum de fonte procedere, quasi de originali
principio; lacus autem non procedit, sed colligitur
de rivo, quamvis habeat esse de illo. Ita igitur etsi
Spiritus sanctus habeat esse de Filio, non tamen
procedere proprie dicitur de Filio, sed de Patre
quasi de principio. Hoc forsitan diceretur recte, si
Filius nascens de Patre procederet extra Patrem, et
medio quodam spatio interveniente, prius intelligeretur
esse Spiritus sanctus de Patre quam de Filio;
sicut rivus de fonte fluens extra fontem procedit, et
quodam intervallo in lacum colligitur, et prius est
lacus de fonte quam de rivo: et ideo est de fonte
per rivum, non de rivo per fontem. Verum cum
Filius nascens de Patre non exeat extra Patrem;
sed in ipso manens, nec loco, nec tempore, nec essentia
divisus sit a Patre; et cum unum sit idemque
Patri et Filio id unde procedit Spiritus sanctus,
nec intelligi potest, nec dici debet Spiritum sanctum
procedere de Patre, et non de Filio. Non ergo
videtur qua ratione dicatur Spiritus sanctus non
procedere de Filio, sed de Patre per Filium, cum
etiamsi per Filium nequeat, non de Filio. Si quis tamen
vult dicere Filium de Patre procedere magis
proprie quam Spiritum sanctum de Filio, quamvis
Spiritus sanctus de illo; sicut rivus magis illi videtur
procedere de fonte quam lacus de rivo: ne concedat
Spiritum sanctum procedere de Filio, de
quo habet esse, sicut lacus de rivo, nos non negamus
nascentem aliquo modo procedere de illo, de
quo nascitur; et Spiritum sanctum asserimus suo
modo, non quasi de duobus fontibus, sed vere de uno
fonte procedere; ita tamen ut nomen nativitatis nec
processio Filii amittat, nec Spiritus sancti processio
recipiat. Non est igitur cur magis dici debeat Filius
procedere de Patre quam Spiritus sanctus de Filio.
CAPUT XVII [ al. XVII].
Quod sicut lacus est de rivo et fonte, ita Spiritus sanctus
procedat de Patre et Filio.
Diligentius consideremus quomodo lacus sit de
fonte, pariter et de rivo: ut per hoc, sicut per temporale
et locale aliquid potest intelligi quod aeternum
est, cognoscamus Spiritum sanctum esse de
Patre et Filio. Multa enim in horum consideratione,
sicut in epistola ad venerabilis memoriae Urbanum