PL 158, col. 311

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

papam de incarnatione Verbi scripsi, inveniuntur
quae uni Deo et tribus personis per quamdam
similitudinem aptantur. Constat quia una
eademque aqua est, quae et fons, et rivus, et lacus
dicitur, non tres aquae, quamvis tres sint, fons, rivus
et lacus. Discernamus itaque inter fontem, rivum et
lacum; et videamus quid singula haec, cum tria
sint, in una intelligantur aqua. In fonte quidem
aqua de abysso ascendens ebullit; in rivo de fonte
descendens fluit; in lacu colligitur et manet.
Per fontem ergo intelligitur aqua de abysso ebuliens;
per rivum, quia de fonte fluit; per lacum,
quia simul ibi coadunatur. Videmus autem quia rivus
non est de hoc unde aqua fons dicitur; sed de
hoc quod est, id est de aqua; nec lacus est de hoc

unde aqua dicitur fons aut rivus, sed de ipsa aqua,
quae una et eadem est in fonte et rivo. Non ergo de
hoc, unde differunt fons et rivus; sed de hoc in quo
unum sunt, lacus existit. Si ergo non magis fons est
hoc unde lacus est quam rivus, nequit intelligi lacus
magis esse de fonte quam de rivo. Sic itaque
cum dicitur Deus Pater, aut Filius, aut Spiritus
sanctus; una in tribus intelligitur essentia, et unus
Deus, quod nomen est ipsius significativum essentiae;
sed in Patre intelligitur gignens, in Filio genitus,
et in Spiritu sancto singulari quodam et ineffabili
modo procedens. Quemadmodum igitur lacus
non est de hoc, unde diversi sunt ab invicem fons et
rivus; sed de aqua in qua unum sunt; ita Spiritus
sanctus non est de hoc, unde alii sunt ab invicem

Pater et Filius; sed de divina essentia, in qua
unum sunt. Si ergo non magis est Pater hoc unde
Spiritus sanctus est quam Filius, intelligi nequit cur
magis sit de Patre quam de Filio.
CAPUT XVIII [ al. XVII].
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti.
Quod si dicunt non eum esse posse de duabus causis,
sive ex duobus principiis, respondemus: Quoniam
sicut non credimus Spiritum sanctum esse de
hoc unde duo sunt Pater et Filius, sed de hoc in quo
unum sunt, ita non dicimus duo esse ejus principia,
sed unum principium. Quippe cum dicimus
Deum principium creaturae, intelligimus Patrem et
Filium et Spiritum sanctum unum principium, non
tria principia; sicut unum Creatorem, non tres creatores,

quamvis tres sint Pater et Filius et Spiritus
sanctus; quoniam per hoc in quo unum sunt, non
per hoc quod tres sunt est Pater aut Filius aut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.